Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 243, S. 381
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 243, S. 381
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 243, S. 381
44
346
beate Marie de Dunis, Cisterciensis ordinis, de mera voluntate sua, septuaginta quinque mensuras terre hereditarias, paulo plus minus, jacentes in Coppenwic, infra ministerium de Axele, quas ab Henrico et Sygero fratre suo, cognatis domini Gilleberti Utendale, burgensibus de Gan- davo, asserit se legitime emisse. Recognovit etiam coram nobis quod cum non haberet ad manum in quo memorate ecclesie satisfaceret competenter de debito viginti quatuor librarum et duorum solidorum flandrensium, in quibus predicte ecclesie de Dunis obnoxius tenebatur, dominus S. abbas de Dunis, de consilio seniorum domus sue , tamdiu debitum illud dicto Henrico Evelbaren benigna liberalitate remisit quamdiu de collatione supradicte elemosine dunensis ecclesia plena et pacifica possessione gauderet. Si vero quisquam in posterum pro collatione dicte elemosine dunenses vellet impetere, vel in aliquo ipsos de possessione sepe- dicte elemosine perturbare, vel violenter ejicere, vel inde aliquod eis gravameu inferre t memorati abbas et fratres dc Dunis debent licenter pro sepedicto debito, videlicet XXIIII librarum et duorum solidorum flandrensium, ad magis parentia bona jamdicti Henrici manum mittere et ea penes se libere conservare, donec sepedicti dunenses debifum suum integre fuerint consecuti. Ut autem ista debitam habere debeant firmitatem, nos ad petitionem tam predicti Henrici Hevelbaren, quam fratrum de Dunis, presentem paginam cum sigillo dicti Henrici Hevelbaren, sigillis nostris ad majus robur in hujus rei testimonium duximus robo- randam. Actum anno Domini M°CCXX septimo, in die Palmarum.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 243, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/4c6d6510-7c1e-4f69-a197-8284a2c6b646/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success