Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 328, S. 465
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 328, S. 465

Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 328, S. 465
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Philippus, Dei gratia Flandrie et Viromandie comes, notum esse volo omnibus, tam futuris quam presentibus, quod vencrabili domui beate Marie de Chosvord in elemosinam tradiderim ad honorem Dei et Sancte Marie pro salute mea et predecessorum meorum domum quondam ex silva mea ibidcm edificatam , in perpetuum possidendam. Donavi etiam ibi Deo servientibus terram maris inter Hossenesse et Hontenesse jacentem , que Werplant sive Zant vocatur, et quicquid juris ad eam per- tinet, vel quicquid deinceps ei ex mari accreverit, ut sit ad usus eorum elemosinarumque pauperum illic advenientium. Ut autem hec donatio mea in perpetuum firma et stabilis, et absque ullius successorum meorum perturbatione inconcussa permaneat, sigilli mei auc- toritate et subscriptorum testimonio, eam communivi. Sigillum Philippi comitis, S. Gerardi prepositi Brugensis, S. Razonis de Gavera, S. Theoderici de Beverna, S. Balduini fratris ejus, S. Walteri de Nivella, S. Gerardi de Hasselt, J. Theoderici de Donza, S. Walteri Buser venatoris, S. Willekini filii ejus, S. Dierkini de Bazevelde, S. Willelmi filii ejus, S. Willelmi de Mairke, S. Sigeri de Likevelde, S. Walteri filii ejus, S. Walteri de Ber- damer, S. Balduini Rusinc, S. Willelmi de Warnestun. Actum anno dominice Incarnationis M-CLXXX* tertio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 328, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/53ea5570-e0a3-4100-8c96-98db3d3d841e/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success