Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 492, S. 602
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 492, S. 602
Pudlwga et Claikinus Rode.
Frater J. abbas, prior Sancti Nicholai et W. prepositu» ecclesie Sancte Walburgis Fur- nensis, universis presentes litteras inspecturis, eternam in Domino salutem. Noverit univer- sitas vestra, quod Stacinus Pudhoga et Haba uxor ejus et Claikinus Rode et Adelisa uxor ejus in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse ecclesie de Dunis duas mensuras terre et viginti quinque virgas sue hereditatis, paulo plus vel minus, quamlibet mensuram pro sex marcis flandrensis monete, jacentcs infra parrochiam de Host Dunkerka, juxta terram quam vocatur Ammans Wal. Hanc autem venditionem asserebant se fecisse, cum sollempni donatione et werpitione simul coram scabinis Furnensis officii, videlicet domino Riquardo Blavot, Johanne Crana, Nicholao filio Domini Widonis, Lotino filio domini Kar- stelotes et Balg filio domine Adelisen. Preterea ad majorem firmitatis securitatem prefatam terram dederunt dicte ecclesie Dnnensi in elemosinam perpetuo possidendam si in aliquo plus valeret coram nobis rogantes nos obnixe, quatinus hec omnia que inter se et sepe- dictam ecclesiam intercesserunt, scripto et nostris pariter confirmaremus sigillis. Quod quidem hoc fecimus prout presens carta testatur. Actum anno Domini millesimo ducentesimo trice- simo sexto, feria quinta ante festum beati Jacobi apostoli atque Christofori martiris.
865
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 492, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/56eab689-14e6-456d-8fb8-59831d4e121c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success