Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 714, S. 882
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 714, S. 882


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 714, S. 882
185
Herkenradis et Immeiney, que carnis debitum jam solverunt. Hujus autem possessionis sunt termini: officia de Reimswala, de Scoude, item officium Petri de Sivelinga, et quartum officium de Cruninga. Ipsi autem monachi meam erga se devotionem attendentes et pro tempora- libus spiritualia volentes recompensare, plenum officium sicut uni de fratribus suis cum sepultura, mihi et uxori mee Bele, cum carnis debitum solvimus, benignissime concesserunt. Ego autem abbatis et conventus tam pie concessioni congaudens et priori devotioni mee aliquid superaddere volens, ipsorum curtes mihi vicinas, et mee defensioni commissas, ab exactione plaustrorum, sive servientium, sive jumentorum, perpetuo liberas esse volui, et quietas. Ut autem a posteris meis hoc firmiter observetur litterarum tenaci memorie cora- mendare et sigillo meo mihi placuit roborare. Actum apud Curtem de Monstrhoc anno Domini M* CC" XIIll0 mense Aprili. Testes, Ideslof, et Petrus de Wala, Egidius de Cattindic, Hugo Standard, et alii plures.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 714, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/58a93812-c5e4-4f3a-b964-15373f59a6ce/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success