Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 541, S. 650
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 541, S. 650
Universis presentes litteras inspecluris, Walterus de Cruninghe, miles, Daniel dictus Vreet, Arnulphus dictus Beiard et Willelmus dictus Berton, salutem et rei geste cognoscere veri- tatem. Noveritis quod cum Hugo dictus Kempa, querelam movisset contra ecclesiam de Thosan, nomine uxoris sue, que fuit filia Corthals, iilii Vannius, filii Deinodi de Niwelant, occasione cujusdam terre jacentis in Morlodcncsse, quam idem Hugo ad se pertinere dicebat ct a dicta ccclesia minus juste possideri et dicta querela peudente, dictus Hugo in quendam conversum dicte doraus manus injecissct temere violentas, tandem sepedictus H. ad cor reversus usus- que consilio saniori accessit cum quibusdam suis parentibus et amicis ad dominum Nicolaum
6i3
dicti loci abbatem et tam de querela ab ipso proposita, quam injuria dicto converso illata, memorati abbatis arbitrio per omnia se subjecit. Predictus igitur abbas, arbitrio in se sus- cepto, et recepto a dicto Hugone juramento quod arbitrio suo staret, tandem super dicta querela veritate diligentius inquisita, deliberatione prehabita, communicato proborum consilio, die statuta, in nostra presentia presente quoqae sepedicto Hugone cum amicis suis ad hoc convocatis, dictus abbas arbitrium suum protulit in hunc modum: quod dictus Hugo nec nomine uxoris sue, ncc aliquo modo quicquam juris habebat, iu terra quam petebat. Unde, ab impetitione sua, ab illo die et deinceps absolvit ecclesiam antedictam, quapropter sepedictus H. mox querele sue cum effestucatione renuntiavit libere coram nobis. De injuria vero converso illata pronuntiavit idem abbas in hunc modum: quod jam pacificato sepedicto converso idem H. apud Niwelant juramentum prestaret, quod eum facti sui peniteret et a presumptione simili de cetero abstineret, ecclesie quoque de Thosan, ac personis ad eam pertinentibus amodo pro posse suo se obsequiosum, utilem, ac favorabilem exhiberet. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra, nna cum sigillo domini abbatis de Thosan sunt appensa. Actum in claustro curtis de Crabbendic, auno Domini M* CC° LX* nono, dominica ante festum beati Petri ad Yincula.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 541, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/5c58b0a6-effe-4e0d-a608-47b9c30373f1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success