Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1144, S. 1269
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1144, S. 1269
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1144, S. 1269
Universis Christi fidelibus, presentem paginam intuentibus, Gocinus Dei permissione abbas Sancti Bartholomei, Robbertus decanus beati Donatiani et Walterus decanus Christianitatis in Brugis, salutcm in vero salutari. Robur suum amittit soilempnis actio si firmata non fuerit litterarum stabili fulcimento. Notum sit igitur presentibus et futuris quod Willelmus Scol- teta, Beatrix uxor ejus et Willelmus ipsorum primogenitus, sani et incolumes in presentia nostra constituti pro suorum remissione peccaminum, conventui de Thosan, conventui de Dulci Valle, Presbitero Sancti Petri supra Diic, Hospitali Sancti Johannis in Brugis, Leprosis Sanctc Marie Magdalene, et verecondis pauperibus in Brugis, singulis quinque solidos annui redditus in elemo3inam contulerunt. Horum autem reddituum, qui sunt in summa XXX solidi, assignamentum fecerunt super decem mensuras terre nomine papenland. Ita quod singulis annis in Nativitate beati Johannis Baptiste XV solidos et in Festivitate beati Remigii XV solidos persolvantur. Ut autem hujus elemosine collatio stabilis permaneat non in posterum alicujus calliditate, vel nequitia valeat infirmari, ad petitionem predictorum Willelmi Beatricis et Willelmi sigillorum nostrorum testimonio presentem paginam roboramus. Actum anno Domini M°CC*XXX° sccurulo, fcria quinta ante Dccoliationem Johannis Baptiste.
556
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1144, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/5cf37b86-be1a-4475-a579-2c5f310c7780/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success