Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1049, S. 1193
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1049, S. 1193
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1049, S. 1193
Hugo, decanus Sancti Donatiani et Willelmus, comitis capellanus, universis fidelibus in per- petuum. Scire volumus tam posteros quam modernos, quod cum abbas de Thosau Walterum de Michem super quadam elemosina, videlicet IX Iod annuatim perpetuo persolvendis, ex delegatione episcopi Tornaccnsis, in nostra presentia traxisset in causam, tandem in hanc que subsequitur concordiam convenerit. Cum enim prefatus abbas eandem elemosinam Iegi- time et dc assensu ipsius W. ab ejus uxore fuissc collatam , paratus csset per testes ydoneos comprobare, idem W. adjunctis sibi non paucis illustribus viris, diu multumquc rogavit abbatem, ut si, infra tempus determinatum, capellam in suo fundo construere, eandem elemosinam sibi ad victualia sacerdotis concedere, hac conditionc adjuncta, quod si infra tcmpus prefixum non esset capella constructa, predictam elemosinam ecclesic de Thosan perpetuo ad integrum sine omni conditione persolveret. Hanc autem Walteri petitionem abbas tandem aliquando concessit invitus ipso, tamen W. pactionem premissam proprie fidei interpositione et fide- jussoria cautione sumente. Porro Walterus ultra tempus prefixum diutius expectatus cum a proposito construendi capellam omnino desistere videretur, elemosinam exactus persolvit ad integrum pro illo anno et kalendas Augusti terminatum, sibi constituit in postcrum per- solvendi. Quia ergo gesta sunt ista in vestra presentia, prohibemus tcstimonium veritatis et duximus nostra sigilla in signumm uniminis apponenda. Testes Magister Henricus, Symeon sacerdos, Thankardus Hagana, Beatrix de Pola et alii multi. Actum anno Verbi Incarnati M° centesimo nonagesimo nono.
480
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1049, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/6e7fff96-6194-468e-b3d6-feb8921a000b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success