Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 973, S. 1129
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 973, S. 1129
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 973, S. 1129
ward vendidimus.
Ego Florentius, Dei gratia comes Hollandie et Zelandie, notum fieri volo universis prcsens scriptum iuspecturis, quod Wlfardus deBurgh, et Tankardus de Welle, pro quadam sumuia pccunie, scilicet quingentis marcis, quas debent ecclesie de Dunis, de terra sua, que dicitur Wlmars-ward, coram me et hominibus meis ad solvendam dictam pecuniam fide interposita, in hunc modum se obligarunt. In primis centum marcas, infra XII dies Natalis Domini, absque ulla contradictione, seu dilatione fideliter solvere promiserunt. Ducentas vero Marcas, quandocunque abbas, sive ecclesia de Dunis necessarium duxerit, quod sine dampno differre non potuerit, vel noluerit, absque mora solvere tenebuntur. Si autem solvere parati non fuerint, cum nuntius abbatis, cum litteris ejus, ad eos vcnerit, si ipse nuntius ex parte abbatis jusserit, statim cum eo ire debebunt ubi ei mclius visum fuerit, sive Brugis, sive apud Middelburgh et dictam pecuniam quomodo melius potuerint acquirent seipsos impigne- rando, inde non exituri donec tam de capitali debito, quam de custo abbati plenarie fuerit satisfactum. Solutio vero istarum ducentarum marcarum et tocius custi ex integro per- fici debet, infra festum Sancti Petri ad Vincula. Item ducentas marcas solvere debent in Pascha, porro ut de hiis omnibus certior sit dicta ecclesia et indempuis maneat, dicti Wlfardus et Tankardus totam terram de Ward cum omni decima in manus meas contule- runt, ut omnes proventus, tam ipsius terre, quam decime ex intcgro auctoritate dominii mci conserventur, et ipso conventionis jure et potcstate mea in usus sepedicte ecclesie conver- tantur, donec de totali summa dicte pecunie et toto custo ejusdem ecclesic ex integro fuerit satisfactum. Ut autem moris est, sepedicti Wlfardus et Thankardus fidejussores pro se dederunt, quorum nomina suut hec: Wlfardus dominus de Malstede, Peirus de Scoude, Vanin filius Deinode, Arnouds de Broka, Gerardus de Wimeldinga, Hugo cognomento Judeus. Ex parte Thankardi, Wlfardus de Borgh, Thaukardus nepos Thankardi, Merlinus, Idslovus de Wale, Nicholaus filius Bubfles, Willa Sota, Hugaman. Isti omnes, si dicti Wlfardus et Thankardus descriptara conventionem violaverint, eandem observare tenebuntur. Super hec omnia rogatus ab ipsis me fidejussorem hujus conventionis constitui, et ad omnia que prescripta sunt efficaciter observenda, quociens necesse fuerit paratus ero. Ut autem hec omnia firmitatem et robur obtineant, sigilli mei appensione et testium subscriptione munire curavi. Testes: dominus.. abbas, prior et cellerarius de Thosan, frater Johannes, presbyter, totusque conventus fratrum de Grabbendika , Deinoid Gorthals , Maude, Theodericus Hellebrekera. Actum anno Domini M° GG° XX0 II0, in claustro de Grabbendika, quarto kalendas Decembris.
416
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 973, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/700983d5-509b-42be-a3a2-fd1eb149068b/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success