Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 214, S. 357
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 214, S. 357
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Franco prepositns brugensis et Flandrie cancellarius, salutem iu Domino. Scire volumus universitatem vestram quod, cum abbas et conventus de Dunis ex una parte, et Oliverus, nepos noster, filius bone memorie domini Johannis de Axla et Philippus de Maldenghem , cognatus nosier, et Aelidis, domicella de Zamschlachte, uxor ejus, ex altera, compromisissent in nos super querela quam habe- bant ad invicem de decimis quarundam terrarum , quas fratres de Dunis dicavcrunt, videlicet de Elvedic et Groten ord et tocius terre jacentis inter Elvam et dicum, quo terra de Vrankendica quondam fuit dicata , no3 auditis hinc inde rationibus et testibus pro bono pacis et de consensu partium ordinavimus ut dicti Oliverus et Philippus, cum uxore sua, Aelide, domicella de Zamslachte, percipiant decimas de terra Elvedic infra terminum quo terra eadem dinoscitur quondam fuisse dicata. Terram vero que dicitur Groten ord, cum omni terra jacente inter Elvam et dicum, quo tcrra de Vrankendica quondam fuit dicata, usque ad Scoudedam, habentes pro novalibus a prestatione decimarum liberam, omnino ecclesie de Dunis esse censuimus et immunem. Ut autem hec ordinatio nostra a partibus firmius observetur, vallata est de consensu partium pcna ducentarum marcarum, a parte resiliente, ab ipsa ordinatione nostra solvendarum parti tenenti eandem, utroque etiam partes plegios dederunt de dicta pena ducenfarum marcarum solvenda, si non tenerent ipsam ordinationem nostram. Abbas vero de Dunis , pro ecclesia sua, dedit Boidinum de Keetlant, Hugonem Roekeloes et Jobam, Oliverus dedit pro se dominum Walterum de Axla, avun- culum suum, et dominum Johannem de Poele. Dicta autem Aelidis de Zamslachte dedit pro se dominum W" de Axla et dominum Willelmum de Enrenghem plegios, quod ipsa ratam habebit et tenebit dictam ordinationem nostram sub pena premissa ducentarum marcharum. Philippus autem, maritus predicte domicelle, huic ordinationi nostre satis benigne suum prebuit assensum. Ut autem omnia que premissa sunt firma in perpetuum perseverent, presenti scripto sigillum nostrum cura sigillis .. abbatis de Dunis et dominorum W. de Axla et J. de Poele militum apponerc dignura duximus in testimonium et munimen. Actum apud Gandavum anno Domini M° CC° XXXIX0 mense martio.
322
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 214, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/794e1a69-c959-4025-9861-9ff09fe5df3d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success