Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1210, S. 1336
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1210, S. 1336
Hcnricus, Dei gratia Lincopensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod vir venerabilis dominus Silvester, abbas de Alvastro, in Suetia, ordinis cisterciensis, quem in navigatione nostra comitem lia- buimus, cum ad generale ordinis cisterciensis capitulum properaret, cum gravissima egre- tudine nobiscum ad portum Brugensem applicuit, qui ad quamdam sui ordinis domum dicto portui vicinam, que dicitur Capella Thosan, divertens, ibidem post dies paucos feliciter diem clausit extremum. De rebus vero suis adhuc compos mentis sue in nostra presentia ordi- navit, quas etiam penes nos derelinquens, nostre executioni universa commisit, nec quic- quam de rebus suis permansit penes monasterium memoratum, sigilla tamen dcfuncti in dicto monasterio sunt deposita, reddcnda patri abbati vel cui ipse commiserit vices suas. In hujus rei testimonium sigillum nostrum prescnti scripto duximus apponendum. Datum Brugis anno Domini M° CC* septuagesimo tercio, V Kal. Septembris.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1210, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/8150f6f2-be54-40b6-95a6-fdaa46156fd5/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success