Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 832, S. 996
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 832, S. 996
Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Dunis, cisterciensis ordinis, morinensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Significastis nobis quod cum vobis a sede apostolica sit indultum ut de ortis virgultis, pratis, pascuis, nemoribus, salinis, molendinis, piscationibus ante et post concilium acqui- sitis ac de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat, injuncto nichilominus ab eadem sede, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis et aliis ecclesiarum prelatis per regnum Francie constitutis ut vos et alii vestri ordinis regni- ejusdem immunes a prestatione decimarum hujusmodi conservarent nonnulii tamen ecclesiarum prelati et clerici Remensis provintie dicentes hujusmodi indulgentiam ad acquisita post concessionem ipsius aliquatenus non extendi, vos super hoc multiplici moles- tatione fatigant. Nos igitur credentes prefatam indulgentiam ad acquisita postmodum exten- dendam, ut nullus vos super hoc hujusmodi occasione fatiget auctoritate presentium inhi- bemus. Nulli ergo etc.
299
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 832, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/871dbfeb-eaef-4f39-8b78-885a73106da2/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success