Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 417, S. 535
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 417, S. 535
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 417, S. 535
Ego frater Amilius, dictus abbas totusque conventus de Dunis, notum esse volumus, tam presentibus quam futuris, quod nos, accepto precio, quamdam mansuram in Nortport jacen- tem, cujusdam quondam Baldranni de Furnis, quam postea cum uxore sua per nos Reinlof Rentekin pacifice possedit, vendidimus Willelmo filio Helverdi, concedentes eidem et succes- soribus suis ipsam in ea libertatem, quam tempore comitis Theoderici et comitisse Sibilie et deinceps ecclesia beate Marie de Dunis iii ea per eos obtinuit; hoc cst, ab omni theloneo et omnibus aliis exactionibus liberos debere dimitti. Ita tamen ut in recognitione hujus libertatis tam dictus Willelmus, quam ejus successores, nobis in perpetuum solvere teneantur, duos denarios monete currentis, apud Furnis annuatim, in Assumptione beate Marie Virginis. In hujus rei testimonium cum sigillo nostro ab utraque parte, sigillum domini Heinrici abbatis sancti Nicholai de Furnis fecimus apponi. Actum anno gratie M* CG" octavo decimo, mense Julio, quarto kalendas ejusdem mensis.
Universis fidelibus, tam prelatis quam subditis, frater Idesbaldus, vocatus abbas, totusque conventus de Dunis, salutem et omne bonum. Notum sit omnibus, tam futuris quam modernis , quod in primordio domus nostre Dunensis, Baldrannus quidam de Furnis cum rebus quas habeb.it, conversionis gratia venit ad nos, inter quas res quoddam mansionarium in villa eadem situm, dedit nobis, quod et comes Theodericus et comitissa Sibilia ab omni theloneo et exactione liberum in perpetuum, coram testibus legitimis et scabinis constituit. Quorum isti sunt testes et scabini: Hugo filius prepositi, Gerardus filius Livild, Erembaldus castellanus, Eustachius patruus ejus, Waltertis filius Bernout, Rabodo monetarius, Sibout Baia, Folcrannus decanus, Egglin filius Ingelbaldi, Reinbout filius Gerardi, Hervert filius Horninc. Deinde post aliquot annos, accepto precio, vendidimus mansionarium Ingelbaldo de Furnis, eadem libertate qua et nos tenuimus; ita ut ntimmos duos in recognitionem ejusdem libertatis com- muniter imposuerimtts in Assuraptione beate Marie perpetuo nobis ab eo successoribus ejus solvendos.
500
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 417, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/8da8a933-1a83-4954-9c19-5ba128e23bac/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success