Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 184, S. 330
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 184, S. 330
de Dunis.
Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Dunis, cisterciensis ordinis, morinensis dyocesis, salutcm et apostolicam benedictionem. Quum ad peccandum omnis etas de fucili labitur et vitinm a primevo natum vestigiis imitatur pro lapsis in peccatum multa preposita sunt opera pietatis, ut possint a peccato resurgere qui de commissis cupiunt penitere. Inter que opera sanctorum ecclesias cum dcvotione ac reverentia visitare et ibi supcr hujusmodi commissis eorundem sanctorum implorare suffragia tanto salubrius creditur quanto illutl in Chrisli oculis acceplabilius reputatur. Gum igitur sicut asseritis ecclesia monasterii vestri in beate Marie Virginis honore constructam nundum consccratam, intendatis facerc consecrari, nos devotis popuiis constituendi sibi pro suis peccatis Virginem ipsam apud Deum propitiam, advocatam volentes materiam exhibere omnibus Christi fidclibus vere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in die qua eadem ecclesia consecrabitur et usqne ad octo dies proximo sequentes duxerint visitandam unum annum et XL dies; illis vero qui ad eam in anniversario die consecrationis hujusmodi deinceps cum reverentia et devotione accesserint annuatim, centum dies de omnipotentis Dei mise- ricordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, auctoritate confisi de injunctis sibi penitentiis misericorditcr relaxamus. Datum Laterani quinto Idus Martii pontificatus nostri anno VII°.
297
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 184, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/8eaaade4-5a97-4e20-8b0a-d69938ed6ccb/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success