Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 408, S. 528
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 408, S. 528
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 408, S. 528
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Walterus de Cruninga, notum fieri volo univcrsis ad quos presentes litteras pervenire contigerit, quod in remissionem meorum pec- caminum et duarum uxorum mearum, que decesserunt, Herkenradis et Immeinen, XXV men
495
suras terre ecclesie beate Marie de Thosan, in puram contulerim elemosinam, a fratribus ejusdem ecclesie perpetuo possidendas. Annuit autem mihi abbas cum suo conventu, quod quandocunque me mortis legibus, Deo jubente, continget intercipi, delato ad suum monas- terium corpore meo, sive sit in Selandia, sive in Flandria, vestes ordinis sui cum plenario sepulture officio mihi, sicut uni de suorum fratrum societate, concedent. Hoc autem ne ab aliquo contingat infringi, litterali memorie mandandum et tam in eo sigillo meo, quam abbatis de Echout in Brugis, censui muniendum.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 408, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/9478fac2-c878-429d-8805-25c6876510ed/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success