Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 932, S. 1080
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 932, S. 1080
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 932, S. 1080
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Johanna, comitissa Flandrie et Haynoie, notum facio omnibus tam presentibus quam futnris, quod cum ecclesia de Dunis emisset a Thoma de Nova Ecclesia milite, centum solidos annui redditus viginti et uno deuariis minus, quos idem Thomas de me tenebat in feodura in parochia de Erembaldi capella, ipse Thomas et Elysabeth uxor ejus, dictum redditum in manus meas coram hominibus meis resignaverunt, rogantes ut eundem ecclesie de Dunis conferrem. Ego autem adjuravi homines meos per iidem quam mihi debebant, ut dicerent mihi per judicium utrum Thomas supradictus vel uxor sua, v.el heredes eorum aliquid juris possent de cetero in pso redditu reclamare, at illi, habito inter se consilio, dixerunt per judicium quod nec Tliomas ipse, nec uxor ejus, nec aliquis ex heredibus eorundem aliquid juris posset de cetero reclamare in redditu sepedicto et quod ego possem eum conferre Iibere cui vellem. Cum igitur hoc judicium per homines meos fuisset prolatum, ego predictum redditum ob remedium anime mee et predecessorum meorum in perpetuam clemosinam contuli ecclesie raemorate, cum omni jure quod ratione dominii habebam in eo et ut domina garandire promisi. Ut igitur hoc ratum et firmum penuaneat, presentes liiteras, sigilli mei appensione, munivi. Actura anno Domini M°CC°XXV°, mense Septembri.
5G7
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 932, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/96f76e61-f05d-45c4-9bb3-17888208de46/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success