Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 251, S. 386
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 251, S. 386
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 251, S. 386
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Nos scabini majoresque natu fur- nensis officii, notum facimus omnibus presentibus et futuris, presentem paginam inspecturis, quod ad instantiam precum nostrarum suslinuit ecclesia de Dunis, ut aqueductum de Beve- resclues, causa utilitatis tocius terre, per terras suas de Hem deducemus, tali conditione quod ipsam ecclesiam a prefato aqueductu omni tempore conservaremus indempnem. Cum igitur istud pactum a nobis minime fuerit observatum dicta ecclesia super pluribus dampnis mani- festis usque ad ducentas libras flandrensis a prefato aqueductu sibi illatis, in terre fructibus, in animalibus et in pascuis animalium, iu tantum est conquesta, quod causa pacis et utilitatis utriusque partis, concessimus prelibati aqueductus fundum cum utriusque ripis terre hinc inde adjacentibus si ipse aqueductus in se remanserit, vel per alluvionem maris, sive alia de causa esse desierit et quicquid utilitatis in ipso aqueductu, et in ripis ejus
^51
de cetero dicta ecclesia habere potuerit, quantum ad nos ipsi ecclesie pro recompensatione predictorum dampnorum libere ac paeifice perpetuo possidendum. Nos autem in dicto aque- ductu et in ripis ejus nichil aliud propter cursum aque amodo requirimus propter factam inter nos pacis et compositionis amicitiam. Si vero in posterum, occasione dicti aqueductus, dunensis ecclesia aliquod dampnum acceperit, nos dampnuin illud non tenebimur restituere, sed de homine illo per quem predictum dampnum illatum fuerit, vel de possessione ipsius dum tamen iti Furnis officio aliquam habeat scabinagium dicere et dicte ecclesie in restitu- tione dampni sui fide bona subvenire non omitlemus. Ut igitur hec rata firmaque perma- neant, dominus Jordanus, prepositus sancte Walburgis, Gerardus decanus ejusdem ecclesie, Reinfridus, decanus christianitatis furnensis, dominus Thomas de Lampernesse, dominus Eustachius de Zoutena, dominus Hugo de Lothoringia, scabini furnenses ad preces nostras communes et propter inconcussam veri testimonii constantiam, presentem paginam sigillorum suorum appensione munierunt. Actum anno Domini M°GC°XX° nono, mense Januario.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 251, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/9888c90a-77d1-4102-b348-95adea49466e/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success