Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 348, S. 483
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 348, S. 483
Nos.. abbas totusque conventus Sancti Martini Tornacensis, notum facimus tam prescn- tibus quam futuris, quod dilectos nostros.. abbatem et conventum beate Marie de Thosan, cisterciensis ordinis, juxta Brugis, liberamus seu quitos clamavimus in perpetuum ab omni pecunia, quam Th. quondam presbyter de Evengives ipsis contulit, alioque tempore vite sue vel iidem ab eo et per eum receperunt, licet ad nos de facto aliquo terapore spectasset, vel etiam quocunque jure nobis debita fuisset, nec eos super hujusmodi pecunia de cetero alicubi conveniemus. Hoc tamen salvo, quod nobis adjudicatum est per arbitros a nobis communiter clericos, scilicet J. cantorem et Jacobum Fuschelare, canonicum beati Donatiani in Brugis, prout in arbitrio ab eis prolato et sigillato continetur. Ad hoc etiam conscientiis eorum relinquimus, ut si aliquando crediderint se ecclesie nostre in aliquo secundum Deum obnoxios, preter summam quingentarum librarum, coram dictis arbitris a nobis petitarum, ecclesie nostre cum placuerit restituere procurent. In hujus igitur liberationis testimonium, has litteras nostras dictis .. abbati et conventui contulimus sigillatas. Datum anno Domini M0CC0XL°Iin, mense Februarii, sabbato ante Cathedram beati Petri .apostoli.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 348, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/989f8fcd-3d0a-4159-9476-744770e88065/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success