Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 507, S. 612
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 507, S. 612
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 507, S. 612
Ego J. dictus abbas Sancti Nicholai et W. prepositus ecclesie Sancte Walburgis in Furnis, notum facimus tam prcsentiluis quam futuris, quod Reinboud, filius Reinboud, et Agatha, filia Symonis, uxor ejus, in presentia nostra constituti dederunt ccclesie de Dunis ad usum
575
porte. in puram et perpetuam elemosinam, viij lineas et xxviij virgas terre, jacentes juxta Novum portum versus austrum, proxima terre Walteri filii Lizemot, de quibus tenentur sin- gulis annis porte Dunensi solvere xx solidos currentis monete, scilicet in Nativitate Domini x solidos et totidem in Nativitate beati Johannis Bapliste. Si vero prefatus R. et A. uxor ejus, vel heredes sui predictum censum parate ad constitutos terminos porte Dunensi sol- verint, poterunt ipsi vel heredes sui prenominatas viij lineas terre et virgas, jure perpetuo possidere. Alioquin pretaxatam terram ecclesia de Dunis absque ulla retractione ad usus suos libere possidebit. Ut ergo hec donatio in posterum rata et firma permaneat, presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Actum Furnis, anno Domini M" CC° XU mense Julio, infra octavas Apostolorum Petri et Pauli. Scabini qui huic pactioni interfuerunt sunt hii: Egghebertus de A, Johannes Yos, Clais Brunel, Hannekin de Sou- tena, Willart Bam.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 507, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/9965b333-8a5d-4cb7-bf14-0304b544e625/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success