Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 423, S. 539
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 423, S. 539
Ego Herbertus, prcpositus Sancte Walburgis Furnensis et L. decanus Christianitatis in Furnis, notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod Radulfus Harincgh et Michael filius ejus, dederunt ecclesie beate Marie de Dunis in puram elemosinam, octo men- suras proprie terre sue, sicut eos proportionaliter contingebant, cujus terrc septem linee jacent in parrochia de Odenkerka et Haesland appellantur; reliquum autem dicte terre jacet in Parrochia Sancte Walburgis. Sic autem inter ecclesiam de Dunis et Michaelem, dicti Badulfi Haringh fdium, super predicta donatione convenit, quod octo solidi flandrcnsium solventur a fratribus de Dunis Johanni fratri ejus, annis singulis, quoad vixerit ipse Johannes supra unam mensuram dicte terre de Haeslande accipiendi duobus terminis, videlicet in Nativitate Sancti Johannis Baptiste et in festo Sancti Bavonis. Cumque ipse Johannes de medio factus fuerit et defunctus, dictus octo solidorum census nulli prorsus hominum, deinceps in pcrpe- tuum exsolvetur et ecclesia sepedicta ipsam terram perpetua libertate tenebit. Ex qua iterum terra dictus Michael unam adhuc mensuram excipiens, dcdit filie sue. nomine Beatrici, octo solidos super eam accipicndos annuatim a dictis fratribus, quoad ipsa vixerit et hoc terminis quibus supra et vocandum quod hec mensura terre jacet in Haeslande, sicut altera de qua, eum de Johanne loqueremur, fecimus mentionem. Que Beatrix si, legitimum heredem habuerit, id est de legitimo matrimonio generatum, ipse heres dictam mensuram terre jure hereditario possidebit. Quod si forte, propter legitimum matrimonium, quandoque genuerit proles, illa in hereditaria illa successione non poterit eomputari. Cum igitur de medio facta fuerit, atque sive legitimo herede defuncta, tam ipse octo solidorum census quam ipsam terra ecclesie de Dunis jure perpetuo totaliter remanebunt. Quod ut debitam et perpetuam habeat firmitatem
504
litteras istas fecimus confici et sigillorum nostrorum testimoniis et testium, in quorum pre- sentia hec donatio facta est, inscriptionibus roborari. Scabini qui et testes: Stephanus Pis- cis, Willelmus filius Christiani, Giselinus Value, Badulfus frater domini Herberti, Johannes Crane, milites. Actum Furnis, anno gratie millcsimo, ducentesimo, nonodecimo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 423, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/9bd42074-f21e-457b-a7b4-3bcfe180b950/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success