Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 453, S. 566
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 453, S. 566
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 453, S. 566
531
dicte ecclesie, ad pitantiam. Similiter et Salomon Malioihe, burgcnsis Yprensis, quutuor solidos prescripto termino, singulis annis, dicte ecclesie ad usus fratrum pro anniversario suo faciendo ad pitantiam assignavit, recipiendos de proventibus terre sue, que jacet juxta Stendamme versus aquilonem, infra parochiain beate Marie de Brihl. Ut igitur hec donationes rate et lirme permaneant presentem paginam sigilli mei appensione duxi muniendam. Et ego Petrus, morinensis ecclesie Flandrensis archidiaconus, quia hiis donationibus interfui sigillum meum presentibus litteris cum domini mei episcopi sigillo appendi. Actum anno Domini M-CG" XX" VII0, mense Julio.
CCCCLXIV. - N° 604.
Dep6t fait a labbaye de Thosan, de la somme de 549 marcs sterling, places dans u« coffret cum litteris illustris feminoe dominie Regina? Francise, cuin sigillo fratris Rigaldi, Magistri Parisiensis.
Ego frater Eustacius, dictus prior de Capella in Flandria, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod a fratre Gaufrido, quodam hospitalario, quamdam summam pccunie, quingintis marcis et quadraginta et novem sterlingorum, ad pondus trescenti nomine depositi apud Capellam nuper recipi, ut ad preces illustris femine domine regine Francic per predictum hospitalarium domino Regi Dacie memorata pecunia in proximo transmittatur. De predicta igitur pecunia inter me et predictum fratrem, utriusque consensu ita ordinatum est, ut si morte interveniente, vel infirmitate, sive alio quocunque casu detentus memoratus frater citra festum sancti Remigii ad domum nostram reverti non posset et presens cyrographum cum clave quadam quam penes se habet idem frater, et litteris domine regiue, cum sigillo fratris Rigaldi, magistri parisiensis, aliquis reportaret sepedictam pecuniam a me, vel a nostris fratribus, si absens essem, procul dubio rehaberet. Et ne ista ordinatio processu temporis oblivione depereat, tam ego prior, quam predictus Gaufridfls, scripto dictam ordi- nationem mandari, et sigillis nostris fecimus roborari. Actum anno Domini M" CC° XX' septimo, mense septcmbri, in octavis Decollationi3 sancti Johannis-Baptiste.
K32
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 453, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/9cc3bc14-d475-4b01-81f2-4832d2d11815/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success