Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1158, S. 1284
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1158, S. 1284
Ego frater Johannes, abbas Sancti Nicholai, ego W. prepositus ecclesie Sanctc Walburgis in Furnis et ego Gerardus, decanus ejusdem ecclesie, notum facimus omnibus presenteni paginam inspecturis, quod Radulphus Coterel de Hostdunkerka et uxor ejus Beatrix, pri- mogenitusque dicti Badulphi Coterel, Bolkinus nomine, in nostra presentia constiluti recognoverunt seipsos esse obligatos quadam summa pecunie erga ecclesiam de Dunis nec paratos ad manum habere denarios, quos dicte ecclesie pro eodem debito solvere possent. Qua de causa assignaverunt Dunensibus viginti solidos flandrenses super octo lineas terre, que dicuntur Walmeth, extendentes in suo lato fossato, dimidietatem in Nativitate beati Johannis Baptiste et alteram in octavis Epiphanie Domini, singulis annis sive omni contradictione per- petuo libere et pacifice recipiendos. Si postmodo vero contingeret, quod dicti viginli solidi de prefata terra magistro de infirmitorio secularium, ad qucm ipsi dicti viginti solidi spec- tant de jure, nec solverentur annuatim, parate posset idem magister, vel certus ex parte domini abbatis de Dunis nuntius veniens, dictos viginti solidos de bonis prefati Badulphi Coterel et heredum suorum capere utricumque magis invenirentur parata. Hec autem coram francis scabinis officii furnensis acta sunt, videlicet domino Philippo Juven. domino Widone Crana, Johanne Lediganch, Renelmo Valewa, Egidyo Vais. Ut igitur hec rata firmaque permaneant, ad instantiam et fideles predictorum preccs, scilicet supradicti Badulphi Coterel et
569
uxoris sue Beatricis atque filii sui Rolkini, qui sue etatis annos habuit, presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus in testimonium roborandam. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo, mense Martio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1158, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/a61e03ab-7587-4073-a7b8-3a46041fbba9/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success