Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 393, S. 518
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 393, S. 518
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Veritatis amicos condecet veritati tes- timonium perhibere et ea que per ipsos sunt gesta in suo robore conservare, hinc est quod ego II. de Vorren notum facio fidelibus universis, quod W. de Cruninc quicquid juris et dominii, officii et decimationis, quicquid et proprielatis iu tota terra de Morlodenisse et intra hos terminos, videlicet Morlod et Warga et Hintecline et Crabendic ipse alioquin nos- citur habuisse, ecclesie beate Marie de Thosan legitime vendidit et prefatam terram coram comitis et meis hominibus, cum omnibus suis appendiciis in manum meam voluntarie resigna- vit et se ab omni querela liberaturum spopondit. Ego vero, predicte ecclesie advocatus, de manu W. hec omnia pro ea et cum ea suscepi et ei in sua libertate, quia teneor, conservabo. Et ut horum notitia sero transmittatur ad posteros, litteris ea feci mandari et sigilli mei robore communiri. Testes: Theodericus ct Bertolomeus fratres ruei, Heinricus de Riswic, Florentius et Heinricus de Vorren, Gcrardus Bloc, Heinricus de Chats, Willelmus filius
483
Wlfardi, Willelmus filius Thankardi, Egidius frater Theoderici, Thankardus filius Willeloii. Actum anno ab Incarnatioue Domini millesimo CC° III0, X° kalendas Martii.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 393, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/a83767fd-2450-4502-b818-855591dd039d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success