Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 689, S. 864
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 689, S. 864
In nomine sancte et individuc Trinitatis. Philippus, Dei gratia tam Flandrie quam Viro- mandie comes universis fidelibus in perpetuuni. Quum me superni rectoris sententia in culmine regimiuis collocavit, non solum modernis prospicere sed etiain posteris testamentum pacis porrigere elaboro. Perinde ea que vel a me, vel presente mc, utiliter ac provide sunt instituta stilo ligari decrevi, ne si a memoria fuerint elapsa cum tempore, fomitem possint minis- trare litigii. Omnium igitur etatum successionibus constanti eluceat veritate, quod me mediante atque ita dictante fratribus de Duuis, universe terre cujus in presentiarum in cas- tellania Furnensis possessores existunt, omnium quorum intererat communi decreto ac voluntario assensu, ab omni conditione communi atque exactione consuetudinaria perpctua sit indulta libertas, eo tenore ut ipsi fratres magnam slusam sub sua custodia debeant conservare et quicquid propter maris inundationem que fossatum rumpat fodiendo refici, aut uno die ab uno carpentario restaurari potuit suis impendiis reparare. Vero si casu aliquo prefata slusa aut penitus destructa aut vetustate consumpta, aut aliquid magni de ejus machina fuerit confractum, nichil omnino ad fratrum spectabit industriam vel impensam, sed comiuuni totius populi restaurabitur expensa. Terra vero quam nunc possidere noscuntur, ista est apud Hem, septingente LVIII mensure, apud Alnothus, quadringente due apud Bongart et Mor, trecente LVI tota simul mille quingente XVI mensure. Quidquid vero terre deinceps acquisierint communi ceterarum terrarum legi tenebitur obnoxium. Porro si in septentrionali parte Jlem, alteram slusam, consideratione utilitatis, construi contingit, in solido ac tuto ponetur loco et eam cum gottis suis, lege superioris, fratrum cura tueri tenebitur. Quod si aliquid ex his que superius a fratruni cura excepta sunt in alterutra contingit et populi incuria id a fratribus manifestatum restaurare neglexerint, fratribus objectu terre eam obstruere licebit. Que omnia ut certius posteris innotescant scripto mandari et quo magis inviolabile muniinem obtineant sigilli raei auctoritate fulciri necessarium judicavi. Hujus con
167
ventionis testes isti fuerunt. Gerardus de Menscina, Rodulfus Castellanus Furnensis, Gilbertus Castellanus de Dixmuda, Robertus Yprensis, Walterus de Locra, Stephanus filius Heriberti, plures alii homines comitis. Actum Furnis anno ab incarnatione Domini M* G* LXXX III*, undecimo kalendas Aprilis.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 689, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/aac8d32b-aa14-4226-8dce-4b9bba80de2f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success