Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 263, S. 396
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 263, S. 396


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 263, S. 396
furnensis ex parte comitis.
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Hugo, miles de Loraine et ego JAeifinus, ballivus furnensis, nolum facimus omnibus presens scriptum inspecturis, quod nos pariter et scabini furnensis ministerii, ex parte et auctoritate domini Fernardi, illustris comitis Flandrie et Haynonie, viam, sive publicam stratam que vergebat de Dunkerka ultra aquam que vocatur siboudene ze et sic tendebat juxta terram fratrum de Alnoti domo diligenter et manifeste ubique conspexiraus, ipsamque pro communi utilitate omnium ibidem transeuntium per diffinitionem et judicium scabinorum prefatorum, viara predictam legitime secundum mores Patrie in melius, sicut modo translata atque commutata est, discretivc commutavimus. Nomina vero scabinorum qui memoratum vie judicium protulerunt, sunt hec: dominus Hugo de Lorenghem, dominus Philippusde Nova Ecclesia, dominus Johannes Vos, cognatus ejus, dominus Willelmus, filius domine Mabeke, dominus Johannes Pathin, Lamkinus, filius domini Walteri Vos, militis, et Woitinus, filius Domini Hugonis Mol. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillornm nostrorum munimine duximus munien- dam. Actum anno Domini M" CC" XX* YII°, mense Martio.
361
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 263, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/ababc621-98a9-421e-914b-44dc90559f1b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success