Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 315, S. 454
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 315, S. 454
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 315, S. 454
Ego Wlfardus, dominus de Maelstede, et ego Petrus de Scoude, notum facimus omnibus presens scriptum inspecturis, abbatem et conventum de Dunis pro bono pacis ita convenisse cum Wlfardo, filio Wissonis de Burgh, et Dankardo, et Hugone fratre ejus , filius Willelmi de Welle, qui emerunt a predicto abbate et conventu terram, que vocatur Wilmars Ward, quod elegerunt quatuor viros, fratrem Gerardum de Hontenesse, conversum de Dunis, et Theodericum Hellebrekere, ct Petrum de Scoude, et Deinodum Cortals, qui omnem queri- moniam, que occasione predicte vcnditionis posset emergere, terminarent, et arbitrium ipsorum tali pena vallaverunt, quod quecunque pars ab eo resiliret parti adverse solveret ducentas marcas. In primo igitur arbitrati sunt quod predicti emptores Wlfardus scilicet, filius Wissonis de Burgh, et Dankardus, et Hugo fratcr ejus, darent XIII fidejussores, qui prefato abbati et conventui pecuniam taxatatn pro venditione, scilicet mille trecentas et decem et octo marcas solverent, si emptores in solutione deficerent et omnes in solidum tenerentur, donec solutio ex integro celebraretur, hoc addentes etiam quod pro supradicto debito tres obsides darentur, scilicet filius domini Petri de Scoude, et filius Balduinus, filii Willelmi de Welle et filius Willelmi Calui de Ghcrbrechtesnesse, sub tali couditione quod si aliquis eorum moreretur, vel aufugeret, interim predicti fidejussores alium loco ipsius, secundum judicium pretlictorum arbitrorum, restituerent, vel dari a debitoribus compellerent. Fidejus- sores autem, ex parte Wlfardi, filii Wissonis de Burgh, sunt isti: dominus Igeloof, dominus Pelrus de Scoude, Harnodus Utenbroeke, Hughman de Gherbrechteuesse, Gerardus de Wemelbinghe, Vanin filius Deinoti Cortals, Hugo judeus; ex parte Dankardi et Hugonis fratris ejus, isti sunt fidejussores: Wlfardus, filius Wissonis de Burgh, Wlfardus filius doinini Wlfaldi, Willesoete de Hontenesse, Merlinus de Vlake, Symon filius Dankardi,
419
Dankardus filius domini Magni. Predicta vero pecunia infra annum, qui presens est Incar- nationis Dominice millesimum CCm XXm IIm solvenda est, tribus temporibus, infra Mayum: quingente marce in festo Sancti Petri ad Vincula, quadringente in festo Sancti Bavonis, quadringente et decem et octo marce, XXV denariis pro lodo computatis, sine dilatione persolvende. Si autem predicta pecunia in temporibus pretaxatis non solvatur, concessum est creditoribus, ut summam predicte pecunie mutuo accipiant, ubicunque potuerint obsides impignorare, ita quod debitores solvent omne costum quod accreverit causa hujus mutuationis. Statutum est etiam quod ipsi querant sibi sacerdotem et presenteut eum abbati a quo recipiant cantariam per annum. Statutum est etiam quod ipsi et successores eorum homagiuin faciant abbati, et pro relevio dabit tota terra quinquaginta solidos flandrensis monete con- ventui de Dunis, unusquisque tamen portionem tantum dabit pretaxate pecunie quantam partem terre habebit in dominio suo. Adjungitur etiam quod sicut monachi de Dunis annuatiin solvebant canonicis Sancti Bonifacii Trajectensis loco decime viginti solidos Coioniensis monete, Trujecti dative, ita et isti solvent eauciem summam canonicis eisdem.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 315, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/acc9bb6a-95ee-4888-819c-6c74ccd5ed94/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success