Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 525, S. 627
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 525, S. 627
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 525, S. 627
Universis presentes litteras inspecturis frater L. divina permissione abbas Sancti Nicholai Furnensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Willai, dictus Olivier et Mar- gareta uxor ejus, in nostra presentia constituti, recognoverunt se debere perpetuo portario beate Marie de Dunis, tres libras artisienses, annui redditus, super quinque mensuras terre
590
sue hereditatis, jacentis in parrochia de Lampernesse, in duobus locis sibi invicem continuis, qui vocantur Hesselinshoec et Karls Beelc, persolvendas ad duos terminos annui, videlicet in Pascha medietatem unam et alteram in festo beati Martini hyemalis. Si vero dictam terram, aliqua occasione accidente, alienari contingat et ad alios transire aut aliquo qualicumque in- fortunio reddi sterilem aut inutilem, ita ut ad solutionem predicti annui census non sufficiat, tcncbitur dictus Willai, vel heredes sui, super omnia alia bona sua prefato portario supra- dictum annuum censum integraliter persolvere ad terminos prenotatos. Si autem dictus Willai et heredes ipsius post ejusdem obitum non solverint dicto portario predictos denarios census annui ad terminos superius prefixos, poterit dictus portarius bona dicti Willai et heredum ejus ubicunque ea inveniuntur ad se trahere et in proprios suos usus convertere usque dum ei fucrit plenarie satisfactum. Insuper sciendum quod dictus Willai, vel heredes ipsius, post eundem prcdictam terram vendendi, locandi, mutuandi, cambiendi, permutandi vel alia qua- Iicunquc occasione a se alienandi nullam omnino in posterum habebunt facultatem absque sepedicti portarii liccntia speciali. Acta sunt hec coram scabinis territorii Furnensis ad hoc convocatis quorum nomina sunt hec: dominus Egidius Vais, dominus Eustacius Bladelin, dominus Riquardus Blavoet, milites, Nicholaus dictus Werin et Johannes Vos. In cujus rei testimonium presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini M" CC* L* octavo, mense Julio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 525, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/af8d381b-b06e-4688-8bb9-c0de6f0c84b9/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success