Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 192, S. 336
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 192, S. 336
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 192, S. 336
Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis.. abbati et conventui monasterii de Dunis, cisterciensis ordinis, morinensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatnr effectum, ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis quod licet ordini vestro per privilegia sedis apostolice sit indultum , ut nullus episcopus, seu alia persona, ad synodos vel forenses conventus, nisi pro fide vos ire compellat aut in vos, vel monasteria, seu etiam personas dicti ordinis excom- municationis, suspentionis aut interdicti sententias promulgare presumat, que si promulgate fuerint tanquam contra apostolice sedis indulta prolate decernuntur, per eadem irrite ac inanes nichilominus tamen plerique prelati et judices ordinarii ac alii ecclesiarum rectores cadem privilegia quibus muniti estis evacuare superstitiosis adinventionibus molientes, asserunt vos pro quavis offensa ratione delicti existere forensi sicque vocantes vos ad placita capitula et penitentiale forum sicut alios clericos seculares. Nos super hoc multiplici vexatione fatigant quanquam excessus vestri tam per generale quam etiam cotidiana capitula que fiunt in singulis monasteriis dicti ordinis congrua penitentia puniantur. Quare nobis humiliter supplicastis ut presumptionem talium cohibere paterna sollicitudine curaremus. Nos igitnr attendentes quod et si ex suscepti cura regiminis de universis sancte Matris ecclesie filiis curam et sollicitudinem gerere teneamur, de illis tamen specialius cogitare nos convenit qui, postpositis vanitatibus seculi, jugale impendunt Domino famulatum ac volentes quieti vestre supra premissis paterna in posterum sollicitudine providere, ut nullus vos seu monas- terii vestri personas, ad synodos vel forenses conventus nisi pro fide duntaxat vel hujus- modi placita seu capitula vel forum peuitentiale absque mandato sedis apostolice speciali evocare, etiam delicti ratione, presumat, maxime cum tu, fili abbas , punire excessus quoslibet t secundum statuta tui ordinis sis paratus, auctoritate presentium districtius inhibemus, decer- nentes eadem auctoritate sententias si quis hac occasione per presumptionem quispiam pro- mulgari contigerit, irritas et inanes salvo iu omnibus apostolice sedis mandato. Nulli ergo hominum etc.
303
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 192, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b0a88a19-bbf2-4ec0-8e98-d3f9c2ab1a41/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success