Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 10, S. 167
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 10, S. 167
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 10, S. 167
expeditwiibus exigere.
Gregorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cistercii et universis coabbatibus ejus cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Quia refrigescente caritate
134
multorum adeo iniquitas habundavit ut quorumdam succensa velut ignis impietas contra ecclesias et personas ecclesiasticas tanto validius inflamentur, quanto rariores qui eas tueantur contra pravorum incursus invenit objectores , Nos quibus ipsarum cura et sollicitudo incumbit ibi fortius insurgere cogimur, ubi persecutorum immanitas periculosius exardescit. Sicut enim nobis ex parte vestra gravis est oblatu querela quod nonnulli principes et nobiles occasione juris patro- natus, advocatie seu custodie quam in monasteriis, grangiis, cellariis vel domibus vestris se habere preponunt ac interdum etiam pro sue libito voluntatis et quidam ecclesiarum prelati a quibus debetis non gravamen sed solamen potius expectare , bladum , vinum, evectiones, animalia et res alias pro edificatione ac munitione castrorum etvillarum, necnon pro tyrociniis, torneamentis, expeditionibus et aliis usibus eorumdem, a vobis exigunt et extorquent, alias vos talliis et exactionibus indebitis multipliciter aggravando. Preterea quidam ex ipsis et alii carnes comedere in vcstris domibus, ac mulieres etiam easdem domos ingredi contra statuta vestri ordinis non verentur, propter quod et quies monastici ordinis perturbatur, et grave com- missis vobis monasteriis imminet detrimentum. Nos igitur et vestre providere quieti et molestantium malitiis obviare volentes, auctoritate presentium districtius inhiberaus, ne quis a vobis premissa exigere vel extorquere, aut in vestris domibus uti carnibus seu aliqua mulier eas intrare presumat, contra ipsius ordinis instituta. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagiuam nostre inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii iiij Id. Febrii, pontificatus nostri anno octavo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b145fded-abfb-438b-a8dc-1a2acbd64cdd/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success