Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1170, S. 1292
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1170, S. 1292
Thomas Flandrie et Hainoie comes, et Johanna, uxor ejus, Flandrie et Hainoie comitissa, universis tam presentibus quam futuris, presentes litteras inspecturis salutem. Noverit uni- versitas vestra quod nos pari consensu considerata diligentius utilitate nostra, habito consilio fidelium nostrorum, bene et legitime vendidimus abbati sancte Marie de Thosan, cystercien- sis ordinis, nomine ecclesie sue, circiter trecenta quinquaginta tria bonaria terre inculte, que vulgo dicitur wastina, cum nemore quod dicitur burkela, et fundo suo et omni alio silvato et prativo in eadem wastina contento in confiniis parrochiarum de Maldenghem, de Hodelem, de Knesselare prope Papinglo, pro mille oclingentis (£ flandrensibus, fideliter numeratis et nobis ad plenum persolutis. Termini autem dicte wastinc et nemoris sunt hii: ab oriente wastina Sancti Bavonis, ab occidente strata que ducit versus Gandavum, ab aquilone wastina domini de Maldcnghem ex parte et ex parte wastina Arnulphi de Werrem, presbyteri, ab austro itidem wastina sancti Bavonis et strata Gandensis, excepto quod de numero bonariorum supradicto, circiter triginta bonaria jacent ab occidentali parte ultra viam, vel stratam Gandcnsem antedictam. Hanc autem wastinam cum nemore, confitemur secundum legem patrie ad plenum esse mensuratam, tam per. nostros procuratores proprios quam per omnes illos qui de jure suo et de obtenta consuetudine hujusmodi mensurationi debent interesse et numerum bonariorum superius descriptum, abbati de Thosan nomine ecclesie sue assignatum. Unde concessimus dicto abbati nomine ecclesie sue ut nulla de cetero inquisitio fiat super mensuratione dicte wastine vel nemoris, sed quicquid infra terminos supradictos continetur, sine omni scrupulo et forefacto habeat et possi- deat, nec occasione minoris precii, vel minus competentis mensurationis, vel alia qua- libet occasione poterimus dictum contractum reclamare, vel venditionem rescindere, immo si melior fuerit dicta wastina, vel nemus etiam ultra medietatem justi precii tempore con- tractus, vel in posterum melior efficiatur, totum dicto abbati nomine ecclesie sue in puram elemosinam contulimus perpetuo possidendum. Ita autem integre cum omni jure nostro ven- didimus sepedicto abbati nomine ecclesie sue sepedictum nemorem et wastinam ut possit libere inde facere commodum et voluntatem suam prout sibi placuerit fossata, sepes, aque- ductus, vivaria, molendina qualiacunque, prata, mansiones sive grangias construere, hospites
577
recipere, et etiam totum nemorem, vel wastinam, vel partem ipsius vendere vel locare nobis irrequisitis. Specialiter autem et precise volumus et concedimus memorato abbati nomine ecclesie sue, ut fossatum ad aquandum memoratam wastinam, sive nemorem, ubi sibi commodius et utilius visuin fucrit, faciat et egressum usque ad stratas publicas cir- cumquaque liberum habeat et nos impedientes, vel resistentcs ei compescere debemus et coercere. Nichil ergo juris retinuimus nobis in dicto nemore, vel wastina, preter justiciam et excepto quod de singulis bonariis nobis solventur sex denarii flandrenses ad brevia nostra Brugis, in festo Sancti Remigii annuatim. Debemus etiam nos dictum nemorem et wastinam dicto abbati nomine ecclesie sue semper garandizare et per omnia ipsum indempnem con- servare. Uude et eundem induximus in vacuam possessionera nemoris et wastine antedicte, tara nos quam posteros nostros ad observanda omnia que premissa sunt firmiter obligantes. Ad perpetuum ergo robur et confirmationem omnium predictorum, presentem paginam sigillis nostris duximus roborandam. Actum anno Domini millcsimo ducentesimo quadragesimo tercio, xiii° Kal. Junii.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1170, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b6caa502-c590-4f9f-a7e9-b809ca9d971b/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success