Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1275, S. 1423
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1275, S. 1423
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1275, S. 1423
Universis prcsentes littcras inspecturis, frater Johannes dictus.. abbas Clarevallis, salutem in Domino, cum notitia veritatis. Cum venerabilis in Christo dilectus .. coabbas noster do Dunis, secum asportaverit de nionasterio Clarevallis quin assumptus fuit in abbatem, quedam bona puta chifos argenteos, coclearia, libros, videlicet: primam partem Somme beatiThome,
708
primam secunde et secundam secunde, tertiam partem et quartum Tliome, necnon Thomam contra gentiles, bibliam parvam, et quedam alia parva volumina prout hec patent in litteris dicti .. abbatis de Dunis, quas habemus super dictis bonis nobis refundendis, post deces- sum ejusdem. Noverint universi, quod illi de Dunis, abbas videlicet et conventus, erga nos redemerunt omnia dicta bona, pro centum florenis de Florentia, quos propter hoc ab ipsis recepimus in bona pecunia bene numerata. Propter quod, nos, pro nobis, conventu nostro et successoribus nostris quitamus et quitos clamamus dictos .. abbatem et conventum de Dunis, de omnibus bonis, quos dictus .. coabbas noster secum asportavit de Claravalle, de quibus Ecclesie nostre Clarevallensis ad restitutionem tenebatur, volentes quod omnes littere super hoc confecte, si que penes nos invenle fuerint, nullius de cetero sint momenti. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus litteris est appensum. Datum anno Domini millesimo CCC" tricesimo septimo, in crastino Potentiane virginis.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1275, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b7da6e2b-495b-4855-a63a-01dde7750bf4/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success