Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 823, S. 989
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 823, S. 989
tiones pecuniarias.
Alexander episcopus servus servorura Dei, dilectis filiis.. abbati Cistercii ejusque coabba- tibus et conventibus universis cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Circa sacrum et famosum ordinem vestrum illius sinceritatis affectum gerimus quod semper ipsius justa dcsideria libentissime procuramus et sumus ad ca_ solliciti per que virtutum domino possitis devotius et quietius famulari. Sane lecta coram nobis petitio vestra conti- nebat quod licet lcgati et nuntii apostolice sedis ac etiam diocesani locorum archiepiscopi et episcopi necnon et alii ecclesiarum prelati quotiens ad monasteria et domos ordinis vestri divertunt honeste admittantur in eis et caritative tractentur quanquam tamen iidem diocesaui ac prelati auctoritate .propria interdum vero dicti legati ac nuntii pretextu litterarum prefate sedis in quibus alioquin continetur quod ab exemptis et non exemptis non obstante aliqua indulgentia cisterciensis vel aliis quibuscunque concessa in procuratione pecuniaria provi- deatur eisdem procurationem hujusmodi et alia plura contra indulta que predicta sedes concessit vobis comiter vel divisim a vobis et predictis monasteriis ac domibus exigere et extorquere ac alias vos et monasteria ipsa seu domos multipliciter melestare presumunt in ea interdicti et in personas eorum suspensionis et excommunicationis scntentias prefe- rendo, in vestrum prejudicium et ipsius ordinis detrimentum. Cum itaque dilectus filius noster J. ecclesie Sancti Laurentii in Lucinum, presbyter cardinalis, qui sepe ad hoc intentum esse dinoscitur, ut ordo vester prosperitatis affluentiam consequatur a nobis affectuose peti- verit ut super premissis providere paterna diligentia curaremus, nos eidem cardinali et vestris precibus annuentes, quod eisdem legatis et nuntiis per supradictas seu quascumque alias apostolice sedis litteras ac etiam predictis archiepiscopis et episcopis seu prelatis in procuratione pecuniaria non teneamini providere vobis auctoritate presentium indulgemus, decernentes quod hujusmodi sententie, si quas in vos vel aliquem vestrum taliter contigerit de cetero promulgari, sint irrite penitus et inanes. Nulli ergo etc.
292
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 823, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/b8c9f46f-0a9d-4cf0-a646-5bf38b351aad/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success