Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 459, S. 573
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 459, S. 573
Nos scabini Furnenses notum facimus universis presens scriptum inspecturis, quod domina Adelisa, relicta domini Johannis de Tuna, et Johannes cognomento Monec, filius ejus et dominus Eustatius de Soutena et Margareta uxor ejus, filia videlicet dicte Adelise, in nostra presenlia constituti contulerunt ad plenam legem ecclesie beate Marie de Dunis totalem hereditatem suam, quam habebant infra mansuram fratrum de Dunis, jacentem in Weststrata, quam prius quondam Gerardus Tornir, familiaris de Dunis, diu inhabitavit, sciiicct partem ejusdem man- sure versus orientem, quam etiam creantaverunt, eidem ecclesie ad plenam legem ex toto garandizare. Hanc vero, quam diximus ad legem factam , donationem sub tali conditione fecerunt, quod maior cellerarius de Dunis illum firtonem, quem dominus Johannes de Tuna pro re- medio anime sue conlulit in elemosinam ad fabricam nove ecclcsie beate Marie de Dunis et ejusdem ecclesie portario, tenetur eisdem pro totali parte predicte terre in die anniver- sarii dicti Johannis, singulis annis; perpetuo solvere. Est autem istud inter partes condictum firmeque statutum quod Dunenses debent extra parietem domus sue usque orientem, spatium unius pedis vacuum relinquere et quicunque postmodum juxta domum de Dunis, versus orientem, domum construxerit, debet extra domum Dunensium, e contra versus occidentem, pedem terre vacuum perpetuo relinquere. Ut igitur hec omnia rata firmaque permaneant, presentem paginam non solum sigilli nostri, sed etiam sigilli viri venerabilis domini Salo- monis, abbatis de Dunis, appensione in testimonium duximus roborandam. Nomina autem scabinorum, qui huic facto interfuerunt, sunt hec: dominus Thomas Pinguis, Willelmus de Hoka. Ingelboldus, Nicholaus de Foro, Johannes Bloma, Boidinus Aloud, Eustacius de Foro, (ierardus filius domini Johannis, Arleboldus Faber, Johannes filius domine Natalie, Wille Zota et Johannes Corthals. Actum anno Domini millesimo, ducentesimo, vicesimo octavo, mense Septembri.
68
538
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 459, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/bc179a99-060f-436d-8c47-a2d4df015a54/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success