Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 833, S. 997
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 833, S. 997
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 833, S. 997
Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis.. abbati et conventui monasterii de Dunis, cisterciensis ordinis, morinensis dyoccsis, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus ut in paro- chiis illis in quibus vobis veteres decime sunt concesse, novalium quoque de quibus aliquis hactenus non percepit, proportione qua veteres vos contingunt percipere valeatis. Nulli ergo omnino etc.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 833, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/bcf5ec0e-6288-452a-936d-caa704dd95a3/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success