Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 223, S. 365
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 223, S. 365
Ego Remboldus, Dei gratia major in Trajecto decanus, totumque capitulum beati Martini ejusdem loci, omnibus ad quos presens pagina pervenerit, in Domino salutem. Universitati vestre significamus quod nos donationes quas dominus noster vir venerabilis Otto, Trajec- tensis ecclesie nostre episcopus, fecit ecclesie beate Marie de Dunis, cisterciensis ordinis, in decimis terrarum de Zando et tocius terre de Hingliesdic, sicut ubique inter dicum de Hos- senesse et dicum de Huntenesse et Voghela et Honta et Zutmara et Nortmara utraque extenditur terra et etiam in decimis terrarum illarum, quas prefata ecclesia Dunensis habet infra terram de Helvesdic et Frankendic, sicut in autenticis ipsius episcopi inspeximus con- tineri, unanimiter approbamus. Et quia consilium donationibns memoratis prebuimus et assen- suimus, huic pagine prope varios rerum eventus, portiones particulatim predictarum inservimus decimarum. Ut igitur hoc ratum ab omnibus et inconcussum permaneat, presentem paginam sigillorum nostrorum appensione duximus roborandam. Actum anno Domini M° GG° XX* primo, mense Maio.
42
330
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 223, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/bd9b531b-22e2-4099-b045-62ace2ae1c50/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success