Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 498, S. 607
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 498, S. 607
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 498, S. 607
ejus, in Uutkerca.
Universis sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit, Petrus et Lam- bertus, parochiales presbyteri in Utkerca, eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod dilecti et nobilcs parochiani nostri dominus Willclmus, miles de Utkerca, cogno- mento, dictus Hamer, et venerabilis matrona Ymma uxor ejus, confessi sunt coram nobis se dedisse libera voluntate ecclesie Thosan ad usum pauperum ad portam ejusdem ecclesie con- fluentium quinque linas terre jacentes in Riet, in parochia de Utkerca, que dicuntur Goselins meet, post obitum suum in puram elemosinam ob remedium animarum suarum et parentum suorum perpetua libertate possidendas, sub hac forma quod cum unus eorum viam universe carnis ingressus fuerit, tunc una medietas dictarum linarum transferetur ad dominium et pos- sessionem prefate ecclesie, ad usum pauperum porte ipsius. Cum vero alter debitum mortis solverit, tunc aliam medietatem dicta ecclesia, ad usum pauperum porte sue percipiet. Dederunt etiam duos solidos eidem ecclesie ad usum pauperum portc ipsius quamdiu vixerint singulis annis in festo sancti Bavonis libere percipiendos in signum prefate donationis. Elegerunt preterea sibi sepulturam, salvo jure nostro, in eodem religioso monasterio, jam recepti ab abbate et toto conventu ejusdem loci ad communionem omnium bonorum que in eadem ecclesia in vigiliis, jejuniis, missis, orationibus, laboribus, elemosinis et ceteris bonis ope- ribus fiunt et fient de cetero in perpetuum. Ut autcm tam pie elemosine hujus donatio perpetuo rata permaneat, et omnis contradictio nunc et in futurum perpetuo sopiatur, presentem kartulam conscriptam, rogati a dicta ecclesia et prefatis parochianis nostris sigil- lorum nostrorum munimine dignum duximus roborare et testes qui presentes fueruut huic pie donationi adhibere, quorum hec sunt nomina: Johannes de Bredena, portarius, Arnulfus Folin, clericus, Weite Scouteta, Lambertus filius Roberti, Weitin Hamer. Actum anno Domini M*CG° tricesimo septimo, mense Martio, dominica: Oculi mei, apud Utkerca.
72
370
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 498, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/bdc363ad-360b-4078-877c-c149b75ae3a0/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success