Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1073, S. 1209
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1073, S. 1209
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1073, S. 1209
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Notum sit omnibus hanc paginam inspecturis, quod ego Walo de Niles, dominus de Fleterna, et Alis uxor mea pro animabus patrum nostrorum et matrum, ac predecessorum nostrorum et nostris, conventui de Dunis in puram et perpetuam contulimus elemosinam triginta solidos, singulis annis, moneie currentis, apud Furnas in festo beati Michaelis percipiendos.de tribus mensuris terre nostre
496
hereditatis, que jacent prope domum nostram juxta fossatum in Fleterna, ad partem aquilonarem. Quod si in aliquo anno contigerit propter inundationem aquari, vel propter alium aliquem casum, ex illis tribus mensuris triginta solidos persolvi nou posse, defectus suplebitur" de bonis nostris omnibus successorumque nostrorum ubicunque magis apparentia erunt. Hanc autem assignationem triginta solidorum fecimus eidem conventui, in commutationem pise anguillarum, quam predecessor meus, pater uxoris mee, Radulfus, quondam dominus de Fleter- na, eidem conventui jamdudum contulerat in elemosinam apud Womam et aliorum quorundam debitorum, in quibus ego Walo et Alis uxor mea obnoxii tenebamur. Hanc etiam conditionem apposuimus, ut predicti triginta solidi singulis annis impendantur conventui in pitantiam et nullo modo in usus alios convertantur, quod si forte factum fuerit per abbatera, vel cellerarium, sive per alium aliquem, ipse ego Walo et Alis uxor mea, vel succcssores nostri ad nos jam predictos triginta solidos potestatem habebimus rctinendi, donec bene certi fueri- mus quod fideliter restitui morc solito, debeantur sepedicto conventui. Ut igitur hoc ratum firmunque permaneat, non solummodo prescntem paginam sigilli nostri appensione, sed et fratris mei domini Willelmi, qui interfuit, ad majorem et firmiorem confirmationem sui etiam sigilli munitione duximus roborandam. Testes: dominus Heinricus abbas sancti Nicholai, Herbertus prepositus, Eustacius, decauus sancte Walburge furnensis, Willelmus capellanus domini Ade, episcopi Morinensis et dominus Hugo de Niles. Actum Domini M* CG0( septimo dccimo, mense Maio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1073, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/be9363b1-1566-438d-8d76-811196cda33e/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success