Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 262, S. 395
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 262, S. 395
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 262, S. 395
Omnibus presentes litteras inspecturis, Gerardus, decanus sancte Walburgis in Furnis et magister Arnolpus, scolasticus de-Ypra, salutem in Domino. Universitati vestre notum facimus quod cum controversia esset inter ecclesiam de Dunis ex una parte, et Gillebertum cano- nicum ecclesie sancte Walburgis Furnensis ex altera, super tribus mensuris terre et werf, jacentibus apud Streihem, quas dictus Gillebertus ab ecclesia petebat de Dunis tanquam ad suum patrimonium pertinentes, tandem post multas altercationes, de consensu partium, fuit in nos amicabiliter compromissum, sub pena XII marcarum flandrensis monele, a parte resi- liente, parti alteri solvendarum sub tali forma quod nos ordinare possemus pro bono pacis super predicta controversia, quod nobis videretur expedire et quicquid ordinaremus pro bono pacis partes inviolabiliter observarent. Nos igitur pro bono pacis arbitrando statuimus, quod prefatus Gillebertus quitum clamabit ecclesie de Dunis omne jus quod in predicta terra se habere credit coram scabinis de Furnensi officio et coram domino H. abbate, et domino J. preposito sancte Walburgis furnensis, et postea veniet idem Gillebertus ad ecclesiam de Dunis et dabit in elemosinam eidem ecclesie coram abbate et monachis, quos ad hoc abbas vocaverit quicquid juris habet vel habere se credit in terra predicta , hiis autem omnibus adimpletis, satisfaciat abbas predicto Gilleberto de tribus libris flandrensis monete, pro bono pacis in perpetuum observande. Partes igitur istud nostrum arbitrium acceptantes promiserunt sibi adinvicem quod ordinationem nostram in perpetuum observabunt, ei si altera partium aliquo unquam tempore contra predictum arbitrium nostrum aliquid attemptaverit solvet relique parti penam, videlicet XII marcas flandrensis monete. Et ad hoc, tam ex dicto nostro quam ex sua spontanea permissione, sunt partes ipse invicem obligate, ipse quoque Gillebertus ad eandem penam obligavit heredes suos, si quis eorum contra predicta aliquo unquam tempore aliquid attemptaret. Riquardus etiam, nepos ejus, quitum clamabit coram scabinis furnensis officii, si quid juris habet in terra predicta. Gum igitur hec a nobis tali modo ordinata esset et statuta accessit prefatus Gillebertus cum predicto Riquardo, nepote suo, coram scabinis officii furnensis et secundum nostram ordinationem omnia adimplentes, tam coram ipsis scabinis quam coram domino H. abbate sancti Nicholai et domino J. preposito sancte Walburgis furnensis, quicquid juris in tota terra prefata habebant vel habere se credebant, quitum penitus clamabant. Postea vero predictus abbas de Dunis tres libras artisiensis, quas secundum dictum nostrum solvere debebat, solvit totaliter memorato Gilleberto. Nomina autem scabinorum in quorum presentia hec acta sunt, sunt hec: dominus Riquardus Blauoet,
360
dominus Johannes Vos, dominus Herbertus de Lensele, dominus Johannes Crane, Egidius, filius domine Aghate et Heglinus de Ha. Ut igitur hec omnia rata et firma permaneant ad fideles preces partium, dominus Henricus abbas sancti Nicholai et dominus Jordanus, pre- positus prefate Sancte Walburgis, eo quod hec omnia in eorum presentia acta sunt, sua sigilla presenti scripto cum nostris pariter sigillis duxerunt in testimonium appendenda. Actum anno Domini M° CC° XXX" secundo, mense Februario.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 262, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/ccae4e8e-d7f4-4df1-8a8f-d6819ad0f845/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success