Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 254, S. 389
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 254, S. 389
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 254, S. 389
nibus et rebus aliis.
Universis presentibus et futuris presens scriptum inspecturis, fratres B. de Gamberone, W. de Laude dicti abbates, eternam in Domino salutem. Universitati vestre notum esse volumus quod cum nos de mandato capituli generalis ad novam terram sancte Marie in Slipis, monasterium monialium venissemus, locum ipsi incorporaturi et abbatissam secundum formam ordinis facturi. Abbas de Dunis, occasione grangie sue de Hem, eo quod abbatissa nimis prope ipsam grangiam construi videbatur, reclamationem faciens, rogavit ut inter se et moniales illas talis divisio fieret terminorum, ne propter nimiam vicinitatem terrarum, seu possessionum, dampnum vel injuria alteri ab altera inferretur ecclesia, vel discordia aliqua inter ipsas, que caritatis glutino debent esse conjuncte, in posterum aliqua occasione oriretur. Nos igitur consideratis diligenter iis, que ad pacis caritatisque custodiam spectare possunt in posterum, aquamillam, que dicitur Hyezera, utrique abbatie terminum posuimus, ne videlicet moniales ulira aquam illam usque occidentem, infra duas leugas undique terras aliquas vel possessionem acquirant et monachi similiter versus orientem ultra dictam aquam infra duas leugas, circumque terras vel possessiones non possint acquirere, saluis nichilominus utrimque constitutionibus de distantia grangiarum, vel abbatiarum, et de non acquirendis terris infra terminos ab ordine constitutos. Si autem monachi de Dunis terras aliquas infra terminos sibi interdictos acquisierint, vel in elemosinam receperint, monialibus de nova terra debent eas vendere taxato justo precio et ipsi, si voluerint, ement eas, vel equipollentes, si habuerint, loco competenti tradent. Similiter moniales monachis dcbent facere de terris quas acquisierint vel in tlemosinam receperint infra terminos sibi interdictos. Alioquin si vel monachi vel moniales voluerint emere terras, ut jam dictum est illi, sive monachi.sive moniales, quorum fuerint terre, poterunt secularibus, si voluerint, vendere vel sub annuo censu tradere excolendas. Quia igitur utraque pars divisionem et ordinationem prefatam approbavit et inperpetuum ratam esse voluit, presentem paginam nostris quarum ipsarum partium sigillis duximus roborandam. Actum anno Domini M° CC° XXX0 quinto, mense Augusto.
45
5S4
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 254, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/d73df592-e2c0-4634-832a-9816c577dc81/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success