Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1067, S. 1205
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1067, S. 1205
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1067, S. 1205
Rubinus, cantor Sancti Donatiani, Wallerus de Merendra, Gerardus de Gandavo, ejusdem ecclesie canonici, omnibus fidelibus in perpetuum. Quum hic manentem civitatem non habemus secundum apostolum, sed futuram inquirimus , ut debemus; sapienter hoc intelligentes et hanc civitatem inquirentes, Egidius et uxor ejus Claritia de vico sancti Jacobi, omnia bona sua mobilia, sive immobilia, nullam facientes exceptionem, ecclesie beate Marie de Thosan in puram et perpetuam elemosinam nobis presentialiter audientibus libere contulerunt. Hanc autem facientes donationem mansionem suam et ipsius mansionis fundum, itemque duarum man- sionum fundos, quorum altera vicina est domui domini Arnulfi, quondam decani, in strata que exinde vergit ad aquilonem; altera proxime mansioni Gerardi Palending, nominatim et speeialiter exprimere curaverunt. Quod quia vidimus et audivimus, tam posteris quam pre- sentibus .Jioc testamur, et ne processu temporis tam celebre factum in oblivionem veniat, litteris commendare curavimus et sigillorum nostrorum appensione roborare, nomina quoque personarum que presentes interfuerunt, non pretermisimus annotare: Balduinus, capellanus Sancte Walburgis, Walterus prior de Thosan, Theodericus cellerarius, Reinoldus conversus et Reinerus de Sciptsala, fidelis et probus laicus. Actum anno Domini M'CG'X'111, Brugis, in ipsorum Egidii et Claritie domo, in Octavis Epiphanie.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1067, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/d8eb1bf0-a48c-42a6-a9eb-871fa2aad297/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success