Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1055, S. 1197
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1055, S. 1197
Ego Daniel et ego Walterus et ego Adelis, nos omnes Iiberi Walteri de Clemputha , profitemur nos totam terram nostrara, quam ecclesie de Thosa habebamus vicinam, eidem ecclesie, cum jam essemus adulti, legitime vendidisse et coram septem scabinis, videlicet Waltero de Michem, Waltero de Wervo, Henrico de Werdene, Reincro de llostkerke, Dirkino de Heila, Wal- tero Thoisera, Waltero Scac, ejusdem terre legitimam donationem fecisse. Pro duobus vero fratribus nostris, qui, dum hec agerentur, iufra annos legitimos tenebantur, cum magistro Johanne patruo nostro, qui omnium nostrum tutor extitit et provisor, jam dicte ecclesie coram pre- dictis scabinis interposita fide, pepigimus, quod eorum terram totam, donec ad annos suo3 pervene- rint, sub eo censu quo antc fuerat locata, tenebit, et cum ad annos snos pervenerint, si eam ven- dere voluerint, predicta ecclesia eam.pro eodem precio quo nos nostram vendidimus, obtinebit; sed alii nec vendere poterunt nec locare; sibi tamen, si voluerint, poterunt retinere. Hec omnia, ut dictum est, coram scabinis fide interposita nos pepigimus, exsecuturos et fratres nostros cum legitimos annos attigerint, tales nos habituros, ut hec omnia, que pro eis spopon- dimus, exsequantur. Ne autem de hiis aliquatenus dubitetur , scripto ea mandari et sigillis abbatum Sancti Amlree et de Hechout fecimus communiri. Actum Brugis in castro, anno Domini millesimo ducentesimo tercio, mense Martio mediante.
484
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1055, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/dbf8c11a-87db-4f19-b57c-759fb765d374/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success