Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 529, S. 632
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 529, S. 632
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 529, S. 632
Ego Aclidis, uxor quondam domini Johannis de Avennis, tutrix Zelandie et Hollandie, universis presentes litteras inspecturis salutem in Doraino. Ad petitionem virorura religiosorum abbatis et conventus de Dunis et de consensu Arnoldi, fratris Witten , filii Nicholai de Valke- nesse et suorum amicorum, notum facimus omnibus hec visuris, quod dictus Arnoldus et Gertrudis uxor ejus, filia domini Johannis Vossart, de consensu fratris sui Witten, et Bertoni, ac Splen- ter et cognatorum suorum et amicorum, de omni querela quam habuit contra ecclesiam de Dunis, ratione uxoris sue, filie Johannis Vossart de Ilontenesse, de hercditate domini Odini Splentcr, quondam avi uxoris sue, et fructibus inde perceptis et de omni querela quam haberc potuit a'd datam presentiura litterarum coram nobis spontanea voluntate, sicut diu etiam fecerat apud Zandum corara abbate de Dunis et fratrc Dyonisio, monacho de Dunis et fratre Willelmo, dicto Burfliet, converso ejusdem loci, ac multis aliis monachis et laicis liberam et quitam clamavit et coram scabinis de Hulst, infra Assumptionem gloriose Virginis, quitam et liberam in perpetuum acclamabit, sicut fecerat coram nobis. Item promisit dictus Arnoldus et Gertrudis uxor ejus, sacramento prestito corporali et sub fidojussione omnium bouorum suorum mobilium et immobilium, quod omnes heredes suos coram nobis et coram predictis scabinis ad eandem quitis clamationem faciet pervenire. ltem promittit tam predic- tus Arnoldus et Gertrudis uxor ejus.quod de cetero erunt fideles amici omnibus bonis et personis dicte ecclesie de Dunis, omni anirai commotione et rancore de qualicunque occasione perveniente erga personas dicte ecclesie de Dunis de corde suo totaliter eliminata. Et ne dicta ecclesia de Dunis ab aliquo, vel aliquibus dictorura Arnoldi et uxoris sue heredibus jn posterum super dicta querela possit molestari, nos ad preces .. abbatis et conventus de Dunis et Arnoldi ac uxoris sue, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum et ad majorem securitatem nomina scabinorum, videlicet: Paulus filius Agathe, Paulus Brun- bart et Hedelin de Scora, coram quibus dictam quitis clamationcm feccrunt predicti Arnoldus et Gertrudis, inserta sunt istis litteris atque sigilla domini G. de Cruninghe, Witte fratris dicti Arnoldi ac Johannis Belard sunt appensa cum nostro sigillo in testimonium veritatis." Datum anno Domini M° CC* L° X secundo, mense Julii.
595
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 529, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/ddd727ae-5e87-47d8-89ee-cbaae9703f39/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success