useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 711
Signature: 711

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
LXVII. — N° 273. Exemption de tonlieu en faveur de 1'abbaye des Dunes. Willelmus Dei gratia Hollandie comes omnibus fidelibus sub ditione sua constitutis ad quos hec pagina pervenerit salutem et omne bonum. Notum esse volumus presentibus et futuris quod fratribus de Dunis qui de cisterciensi ordine esse noscuntur, gratuita 6enignitate concessimus ut per totam terram nostram licentiam habeant libere vendendi et emendi quecunque voluerint, et quotiens aliqua propriis necessaria usibus, navigio, seu alio modo transvexerint, ab omni theloneo, vel quibuslibet exactionibus tam nostris quam omnium virorum qui nostre sunt potestatis, inconcussi prorsus pertranseant. Siquis vero eorum omnium qui ad jus nostrum pertinere noscuntur, visis litteris istis, predictos fratres modo quolibet molestare presumpserit, sciat se certissime nostram incurrisse offensam, et quantum fratres in exigendo justiciam propter hoc ipsum expenderint, tanti se nobis noverit esse debitorem. Porro ut hec largitio memoratis fratribus illesa perseveret, presenti scripto testes probabiles adhibere curamus, quorum subscripta sunt nomina: Dominus Hugo de Vorren, Theodericus frater ejus, Betto frater Bertildi, Arnoldus frater Wittenwillems, Reinerus frater Simonis et alii homines mei multi.
Source Regest: 
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 711, S. 880
 

ed.
Current repository
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 711, S. 880

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 711, S. 880

      x

      183

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.