Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 368, S. 503
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 368, S. 503
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 368, S. 503
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Frater J. dictus abbas de Thosan totusque conventus posteris suis in Domino valete. Scire volumus tam posteros quam moder- nos, quod Robinus de Mechine et uxor ejus Beatrix, XI mensuras terre in Ostdic, quam sub annua pensione ad tempus filii Ruelin tenuerunt, juxta veterem aqueductum existentes ecclesie nostre in elemosinam pro suis suorumque reatibus diluendis, premiisque celestibus comparandis libera et absoluta donatione tradiderunt, perpetuo possidendam. Nos vero et temporali illorum indcmpnitati et eternis profectibus perspicere, decernentes prefate terre usum fructum et duas marcas annuatim illis quamdiu alteruter eorum in rebus humanis ageret, pro elemosina reciproca donatione concessimus optinendum et, cum de medio fierent, plenum .servitium pro cis sicut pro raonachis nostris spopondimus persolvendum. Verum si de ipsa terra pensio duarum marcarnm non plenc potuerit obvenire, nos non nichil de quantacunque obventione tenebimus respondere, siquid vero Supercreverit apud nos xesidebit quod ne sera posteritas valeat ignorare scripto mandandum ct sigilli nostri appositione duximus con- signandum.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Robinus de Mechine et Beatrix uxor ejus, universis fidelibus in perpetuum. Noverint omnes Christiani nominis amatores quod nos XI mensuras terre in Osldic, juxta veterem aqueductum existentes, quas sub cauone aunue pensionis filii Ruelin ad tcmpus optinuerunt de mera liberalitate Chrislo et ecclesie beate Marie de Thosan in elemosinam absolute contulimus in perpetuo possidendam. Porro ejusdem ecclesie abbas et monachi prefate terre usumlructum et duas marcas per annum nobis versa vice, donec utrique carnis debita solveremus, in elemosinara concesserunt, opti- nendum et post humane conditionis eventus pro nobis sicut pro suis monachis missarum et precum sollempnia offerre Domino spoponderunt. Quod si usumfructum minores duabus marcis de terra contigerit obvenire, hunc ipsum recipientes non amplius exigemus, siquid vero ultimas duas marcas obvenerit penes ipsos remanebit. Ut autem tam legitime celebrata donatio inconvulsa consisteret, scripto eam mandari et nostri sigilli munimine duximus corroborari.
m
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 368, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/e4a630c0-3c9b-4454-b22c-cd74ea9cd454/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success