Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 52, S. 206
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 52, S. 206
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 52, S. 206
173
fidelibus omnibus tam presentibus quam futuris, quod libertatem et confirmationem quam bone memorie comes Flandrie Philippus avunculus meus domui Clarevallensi, omnibusque domibus ejus concessit et in perpetuo contradidit, et ego simili modo concedo et in perpetuum ratum esse volo, videlicet ut per totam terram meam et omnes transitus mee ditionis, mei comitatus, sive mee potestatis, Claravallensis et omnes abbatie ex ea egresse vel ulterius, exiture vel etiam ab hiis abbatiis processure que a Claravalle sunt progresse precipue Dunis et claromaresch, in eundo et redeundo a theloneo et passagio et traverso et omnibus consue- tudinibus et exactionibus sint omnimodis libere. Et precipio ne quis eis molestiam inferat vel gravamen nec ab aliquo inferri permittat. Quod ut ratum et stabile et imperturbatum permaneat sigilli mei munimine et testium subscriptione confirmare curavi. Testes Gerardus prepositus Brugensis et Flandrie cancellariu3, Balduinus de Comines, Petrus de Maninis, Gerardus Grimbergis, Gerardus de Bingunsripa, Ulvinus clericus comitis et Theobaldus Skierevalda et alii plures. Actum hoc Watanis, anno Dominice iucarnationis millcsimo centesimo nonagesimo septimo. In cujus inspectionis nostre verum testimonium nos abbas sancti Nycholai Furnis supra dictus, huic presenti transcripto sigillum nostrum duxituus apponendum. Datum anno, mense et die premissis.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 52, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/ecae8c6e-a095-4604-af27-f78f47dbffaa/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success