Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 807, S. 977
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 807, S. 977


Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 807, S. 977
Bonifacius episcopus scrvus scrvorum Dei.. dilectis filiis abbati monasterii Cisterciensis, ejusque coabbatibus et conventibus universis cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam bene- dictionem. Clara vestre religionis merita paterne considcrationis indagine perlustrantes libenter vobis illa concedimus; pcr que subduclis molestiis et turbationibus eminus profugatis, pros- perari letari successibus et quietius divinis possitis obsequiis immorari. Exposita si quiclem nobis vestra petitio continebat quod ordo cisterciensis in singulis monasteriis ipsius ordinis. abolim hospitalia consuevit habere qui communitcr pauperum infirmitoria nuncupantur, in quibus pauperes et indigentes quilibet de civitatibus et terris circum positis ad predicta monasteria venicntes ad elemosinas misericorditer admittuntur, familic quoque monasteriorum ipsorum quorum nullis esse plurimus consuevit, cum illus infirmari contingat ponuntur pietatis officio in infirmariis supradictis et tam hujusmodi pauperibns et indigentibus ac infirmis quam familiaribus ab ipsorum monasteriorum personis non solum necessaria, sed etiara sacramenta ecclesiastica ministrantur et cum decedunt, traduntur ecclesiastice sepul- ture, verum plerique sacerdotes et rectores ecclesiarum in quarum parochiis monasteria supra- dicta consistunt fulso asserentes sibi collationem sacramentorum hujusmodi et jus sepe- liendi tales competere vos et monasteria ipsa indebitis vexationibus impctunt et perturbant. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super hoc vobis et monasteriis ipsis dignaremus de
280
benignitate solita providere. Nos itaque ad vestre quietis ocium piis studiis intendentes, veslris supplicationibus inclinati, auctoritate presentium districtius inhibeinus, ne sacerdotes et rectores predicti, vos et monasteria ipsa super premissis molestent, ulterius quomodo- libet vcl perturbent, neque per alium aut alios procurent vel faciantur molestari. Si vero quispiam ex familiis supradictis decesserit, qui illius rectoris in cujus parochia monasterium situm est parochianus existat et in ecclesie sue parochia noscatur domicilum obtinere a personis monasteriorum predictorum hujusmodi decedenti sacramenta ipsa nullatenus impen- dantur, nequc tradatur ecclesiastice sepulture donec prefato rectori de jure suo fuerit satisfactum. Preterea vobis, "filii abbates et vestrum singulis, committcndi sacerdotibus ydo- neis, ut confessiones eorum, qui in locis monasteriorum vestrorum deserviunt, licite quin cir- citer ac specialiter quadragesimali tempore confessiones audire ipsisque injungere penitentiam salutarem pro commissis -et eucharistie sacramentum, volentibns illud devote recipere, exhiberc valeant auctoritate apostolica concedimus facultatem. Liceat quoque vobis in monasteriis monialium vestri ordinis vobis immediate subjectis ordinare ut servieutium et personarum in monasteriis ipsis morantium, confessiones silcnter audiantur ac per monachos et capellauos presbytros monasteriorum ipsorura injungantur eisdem pro commissis penitentie salutares. Et exhibeatur etiam hujusmodi sacramentum, ac tradantur ecclesiasticc scpulture, super quibus eos per locorum ordinarios nolumus impedire, illis duntaxat cxceptis, qui noscuntur in eorum parochiis domicilium obtinere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et concessionis infringcre vel ei ausu tcmerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpscrit indiguationem omnipotentis Dei ct beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Anagnie, V Idus septembris, pontificatus nostri anno primo.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 807, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Dunis/f8edb7de-cf5d-43e9-98a4-70b26dda1ab1/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success