Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1142, S. 1268
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1142, S. 1268
Florentius, Hollandie comes, universis presentibus et futuris, presens scriptum inspecturis salutem. Novcrit universitas vestraquod Arnulphus, dictus Platevoet, omnibus heredibus Imme, uxoris sue dcfuncte, de omnibus bonis tam mobilibus quam immobilibus que vel in Flandria, vel in Zelandia ipse et ipsa usque ad extremum diem vite sue partem possidebant, secundum legem utriusque patrie et secundum dispositionem et arbitrium domini Wlfardi et fratres Balduini Bacheler, in quos utraque pars compromiserat, debitam concessit portionem. Sed quum omneshcredes personaliter coram nobis comparere non potuerunt ad hoc recognoscendum communi consilio sicut testatus est, dominus Wlfardus duos pro se miserunt, scilicet Symonem Kauwenoghe et Ghet- tam , ut quicquid illi duo facerent, vcl dicerent, ratum ab omnibus haberetur et dominus Wlfardus tanquam dominus eorum, eos ad hoc tcnerc permisit. Constituti igitur in presentia nostra Brugis cum domino suo Wlfardo, conccssi sunt publice coram omnibus, quod supra nominatus Arnulphus dc omnibus quod dcbcbat eis et coheredibus suis plenarie satisfecit et renuntiantes incontinenti querclis omnibus et omni controversia ipsum et omnes ad ipsum pertinentes orc et fcstuca quitos clamavcrunt. Ne igitur in postcrum adversus aliqucm calumpnia hac causa oriatur, in testimonium rei facte presentem paginam sigilli nostre appcnsione fecimus roborari. Actum Brugis in Gouwedinge, anno Domini M^CCXXX" sccundo, mense Julio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1142, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/f903bf11-aab3-485a-a533-4dd70facdc7c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success