Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 532, S. 634
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 532, S. 634
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 532, S. 634
Ego Gerardus de Ostende, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum audituris vel visuris, quod cum ego ab abbate et conventu de Dunis, duos pul- los equinos exegissem, in quibus mihi, sicut dixi, cx promissione sua tenebantur et ipsi econtrario dicerent, quod se crederent in nullo michi obligari et super hoc coram multis probis viris et honestis, inter me et dictos abbatem et conventum dc Dunis plures dies habiti fuissent, tandem saniori acquiescentes consilio, convenimus in hac forma, quod dicti abbas et conventus pro dictis duobus pullis equinis et pro omui alia querela quam umquam habui, vel habere potui adversus ecclesiam de Dunis, usque ad diem hanc, darent mihi triginta libras artesienses veteris moncte, quas me fateor in paratis denariis ab eisdem recepisse et ego dictos viros religiosos abbatem scilicet et conventum de Dunis, de dictis duobus pullis equinis et de omni alia querela justa, vel injusta quam umquam habui, vel habere potui adversus eos usque ad diem hanc, liberos et quitos in perpetuum clamarem et testimonio presentis scripti clamavi et clamo, et me fidelem amicum eorum de cetero esse promitto. In horum igitur omnium testimonium robur firmum et munimen perpetuum presens scriptum sigilli mei appensione duxi muniendum. Ego Hugo, dominus de Cruninghe et ego Hugo, filius domini Heinrici, in testimonium omnium horum presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda. Actum et datum anno domini M^CC" sexagesimo quinto, mense Octobri.
o97
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 532, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/f947a356-40e7-43bf-833d-5fa1454fa6b1/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success