useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1010
Signature: 1010

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CCCLVIII. — N° 446. Confirmation du don de la terre du prevot Bertulf a Ramscappelle, faite en 1139, par Thierri, comte de Flandre.
Source Regest: 
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1010, S. 1161
 

ed.
Current repository
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1010, S. 1161

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1010, S. 1161

      x

      In nomine Sancte et individue Trinitatis. Amen. Ego Samson, divina miseratione Bemorum archiepiscopus, universis sancte Malris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Sicut injusta postulantibus nullus est tribuendus assensus, ita justa desiderantibus non

      448

      esse negandus pie petitionis affectus. Donum itaque quod Theodericus, comes Flandrie, in presentia nostra ecclesie de Dunis, anno Domini M° C° XXXIX, Furnis constitutum, dedit; scripto nostro et sigilli nostri impressione munimus, quodque nominatim annotare utile ducimus, terram quam Bertulfus, brugensis prepositus, in parrochia de Ramescapella possedit et qoe in futurum accrescere poterit, cum terra Erembaldi Crumminc, ultra et citra fossatum jacentem, ab omni vexatione liberam. Continua autem est illa predicta terra a fossato, qui dicitur Comitis, usque ad aquam que dicitur Isera et a terra Broburgensis ecclesie, usquead fossatum qui ab Isera usque Furnis extenditur. Confirmamus etiam illi ecclesie, quicquid Gislebertus ibidem proprium habebat et quicquid homines sui ibidem sub ipso possidebant, quod in illis fratribus idem Gislebertus et homines sui concedebant. Siquis vero hujus confirmationis nostre paginam sciens ei obviare temptaverit, donec errorem suum satisfactione correxerit, anathematiso. Testes inde habentur Bartholomeus et Boso archidiaconi, Drogo prepositus, Leo decanus, Gregorius cantor, Henricns et Thomas presbiteri, Herluvinus et Letholdus diaconi, Guido et Rogerus diaconi. Actum Remis, anno Incarnati Verbi M°C°L°III°, indictione prima, regnante Ludovico, francorum rege, anno X" VIl°, archiepiscopatus autcm domini Samsonis anno X° 1111. Robertus cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.