Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 889, S. 1049
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 889, S. 1049
Nos frater H. de Thosan et J. de Boudelo dicti abbates, notum facimus presentes lit- teras inspecturis quod Tankardus Utenweghe et Willelmus, filius Volpreghti, in nostra pre- sentia constituti, recongnoverunt se legitime vendidisse, tempore anni Dominice incarnationis millesimi ducentesimi tricesimi, quadringentas et circiter quinquaginta mensuras terre Huut- diics heriditatis, tam sue quam sue etiam parentele, ipsis de sua parentela huic venditioni, secundum legem patrie, assensum suum prebentibus: de qua terra partem tunc precii acce- perunt. De reliqua autem parte precii recognoverunt sibi satisfactum esse tempore domini Nicholai, abbatis tunc temporis ecclesie Dunensis, id est anno Domini M° CC° quadragesimo. In cujus rei testimonium ad petitionem quorundam presentes Utteras sigillorum nostrorum appensione roboravimus. Datum anno Domini M° CG° X" L.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 889, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/fd502856-3d3e-4b98-b0a8-dae85cfd181b/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success