Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 435, S. 549
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 435, S. 549
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 435, S. 549
Universis Christi fidelibus presentibus et futuris presentem paginam inspecturis, fratres S. de Claromarisco et W. de Villari dicti abbates, eternam in Domino salutem. Ad univer- sitatis vestre noticiam perveniri volumus quod cum questio oriretur inter abbatem de Canr brone et abbatem de Dunis et eorum conventus, abbate de Cambrone tempore capituli generalis conquerente apud Claramvallem, in presentia domini Clarevallensis et aliorum abbatum presentium, quod fratres de Dunis terram suam sive mor, consensu ejus non requisito, indebite aggeribus suis inclusissent, partibus in nos de consensu et voluntate domini Clare- vallensis compromittentibus iujunctum et nobis ab ipso venerabili patre nostro domino Clarevallensi, ut easdem querelas compositione, vel judicio terminaremus, accedentes igitur, die partibus assignata, apud Stopeldic, propositionibus et rationibus partium hinc inde auilitis et diligenter ponderatis juris ordine, per omnia observata arbitrando pronuntiavimus, quod totam tcrram sive Cleylant, srre mor, quara fratres de Cambrone in prescntiarum possident, vel in futurum justo modo possidebunt infra terminos terrarum de Dunis, fratres de Dunis eam estimatione justi precii ement a fratribus de Cambrone, vel equipollcutcm loco com- petenti eis tradent et vendentes ementibus, sccundum legem patrie, id est anno et die uno tenentur eam garandire. Simili modo omnem terram, vel mor, quam predicti fratres de Dunis in presentiarum possident, vel in futurum justo modo possidebunt infra terminos terrarum de Gambrone, fratres de Cambrone a fratribos de Dunis eam sub estimatione justi precii ement, vel equipollentem loco competenti eis tradent, observata per omnia predicta garandia. Sunt autem termini ititer grangiam de Cambrone, que Stopeldic dicitur et grangiam de Dunis, que Zande dicitur, taliter assignati, fratres de Cainbroue non transibunt in acqui- rendo terras ultra medium versus predictam grangiam de Dunis et fratres de Dunis, idem etiam observare tenebuntur quantum ad grangiam de Stopeldic. Si vero parti alteri infra terminos partis alterius aliquid terrarum, vel mor, in elemosinam collatum fucrit, licebit parti, inter cujus terminos ipsa elemosina comprehenditur, sub estiraatione justi precii eam a par- te adversa comparare. Preterea sciendum quod quecunque tcrra, vel mor, in presenti, in anno Domini M^CC^XXX" tertio, a partibus dicata est, infra cujuscunque partis terminos contincatur, non tenebitur pars illa, que eam dicavit, vendere parti adverse, hoc nichilominus accedens de quo fratres de Dunis ex nulla parte grangie dc Stopeldic aliquid post acquirerc infra miliare, excepto medio illo quod jam deterioratum est, fratres etiam de Camberone eundum modum non acquireudi observare tenebuntur, quantum ad grangiam que Zande nominatur. Quicquid vero utraque ecclesia sive in More, sive in terra, in parrochia de Hulst
63
514
possidet in presenti, pacifice teneat in eternum. Supra terris vero inbannitis, quas fratres de Camberone petebant a fratribus de Dunis, quia nullum jus habebant in eisdem terris, prout nobis videbatur, imposuimus perpetuum petitoribus silentium. Ut igitur hec omnia perpetuam et inviolabilem obtineat firmitatem cyrographum istud fecimus confici et tam sigillis nostris quam sigillo venerabilis patris nostri domini abbatis de Claravalle et sigillum perpetuum duximus roborandum. Actum apud Stopeldic, anno Domini M'CC° tricesimo tercio.
van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 435, in: Monasterium.net, URL </mom/Dunis/fd9d372b-812d-42b6-bd94-56ac90fc72e6/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success